PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Notae>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
<Notae>
|P1 120r| |P2 182r| Hoc modicum de actibus humanis respectu Dei seu divini cultus
Hic tamen nota quod non solum actus predicti dicuntur cultus Dei, puta Deum laudare vocaliter etc., ymmo recte vivere dicitur magis Dei cultus, unde Christus1, in Evangelio: non omnis qui dicit ‘Domine, Domine’ intrabit in regnum celorum, sed qui facit voluntatem Patris etc. Etiam mentalis contemplatio divine 2 bonitatis, perfectionis et operum eius, ut ab ipso procedunt et eius inducant excellentiam et dignitatem magis est cultus Dei quam quecumque3 alia operatio et magis assimilatur cultui beatifico consummato et finali. De hoc aliqualiter in Sermone de assumptione Beate Marie etc. Hoc satis testatur Salvator in Evangelio de Maria et Marta, unde ait Maria optimam partem elegit, que non auferetur, sed perficietur, supple et nota in sermone de hoc in octavis assumptionis.
Orationes ecclesiastice ad Deum porrecte sunt quedam confessiones etiam recognitiones insufficientie et in positione humani liberi arbitrii ad bonum recte vite et meriti, et per consequens multo fortius premii4 et necessitatis et principalitatis divini auxilii contra positionem superbi . Et hoc totus decursus collectarum et ecclesiastici officii et cultus verbalis et mentalis protestatur, ut patet intuenti. Deus, a quo cuncta bona procedunt actiones nostras, quesumus Domine etc. 5
|P1 120v| De orationibus factis ad sanctos ut orent pro nobis cum ipsi omnino conformes divine voluntati ab eis scite maxime de dampnandis et salvandis, nec velint salutem dampnandorum iuxta illud letabitur iustus cum videris vindictam. Omnino dicendum, sicut de orationibus immediate directis ad Deum, quod ex audito divina precedat humanam orationem notatur in Ps., cum dicitur invocabo te quoniam exaudisti me,6 et sic est quedam optatio effectus divine exauditionis7.
Item non solum 8 mentaliter loqui |P2 182v| seu contemplari ac vocaliter aut recte vivere morale creature rationalis, ymmo omne vivere perfecte vel recte perfectionali naturali, ymmo omne bene esse, ymmo omne positivum esse est Deum laudare 9 et sola non esse et privationes deformes moraliter sunt non 10 laudes Dei.
Unde , in sermone quodam11 de martiribus, qui incipit “in omnibus Scripturis, fratres carissimi, Christianorum tempora predicta sunt”, ait, “omnia quecumque fecit Deus laudant Deum auditis in benedictionibus audistis, in omni solempnitate, quando leguntur, quoniam omnia laudant Deum: celestia, terestria, angeli, homines, luminaria celi, arbores terre, flumina, maria, quidquid Deus creavit sive12 in celo sive in terra sive in mari, omnia laudant Deum”. Et sequitur: “numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum luxuria, avaritia, ebrietas13, numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum heresis etc.? Omnia ista quare non laudant Deum, quia non sunt creata a Deo”. Ex hiis etc. Nam 14 omne positive esse, vivere etc. moveri, agere etc. est conforme divine voluntati 15 beneplaciti efficacis atque16 iusti, quod est regula omnis iustitie etc. ut alibi.
Premissis aliquibus punctis Dei auxilio speciali ac preventione sit de quantitate 17, an scilicet sit infinite agere de qualitate, etiam an sit intensius vel multiplicius agere 18, an necessitet auxiliatum, aut etiam destitutum, et sic de similibus que occurent descendi poterit ad materias morales et practicas de humanis actibus ac Dei cultu bonitate, malitia, rectitudine et deformitate a regulis etc. contra ac pelagianos, quales pene omnes sunt, ut alibi.
De habitudinibus divinis ad creaturas possibilibus, scilicet perfectionalibus, causalibus, etc. contra , de accidentalibus velle vel nolle contra et generaliter de altioribus et fortioribus materiis que infra terminum occurent fiat mentio compendiosa continens totam19 rerum naturalem seriem et moralem ordinem atque includatur omnis potestas artis et scientie in genere et libellus qui incipit “Vere sapientie acquisito” et si qui similes sint 20.
|P1 121r| |P2 183r| Tactis conditionibus divine voluntatis aliquibus, puta de eius inflexibilitate speculative21. Ex hiis22 potest descendi ad moralia aliqua et practica23, ut24 patet supra. Ad orationes recte factas, scilicet quod non sunt nisi pro salvandis et pro illis sunt regratiationes eterni divini propositi et optationes sui effectus.
Et iterum ex eadem radice de suffragiis ecclesie potest descendi ad hoc quod esto quod non fiant huiusmodi recta suffragia nihilominus pro quo orari debuit sortitur effectum sue salutis, quia solum pro consecutivo salutem orari debuit, ut scilicet consequeretur modo et forma quo25 Deus sibi proposuit dare. Patet satis in illa oratione “Deus qui virorum” etc.
Ex quo ulterius patet quod obligatus ad huiusmodi suffragia pro defunctis non illis, sed soli sibi nocet 26. Ulterius patet ex independentia divine voluntatis et principalitate ex qua patet quod effectus divine voluntatis non sunt positi in contingentia creature libere, puta salus alicuius predestinati vel expeditio eius celerior vel tardior a penis.
Ulterius ex huiusmodi principalitate divine voluntatis, qua scilicet omnia ut principalis divina, independens ab aliis omnia liberrime administrat et disponit, sequitur quod huius suffragia non valent nisi quibus et quantum et qualiter27 Deus vult illis valere et ad tantum effectum salutis etc. Patet, nam gratissime salvat eterno gratuito proposito, non motus ab aliquo contingenti actu creature, ut supra.
Et28 patet hoc ex communi dicto 29 quod tangitur in illo sermone “inter tempus nativitatis” etc. Nam, ut dicunt doctores catholici, huiusmodi suffragia valent illis qui meruerunt in hac vita, ut eis valerent et tantum valent quantum meruerunt ut eis valerent. Et cum ulterius huius meritum ac eius quantitas originentur a divino beneplacito, sequitur quod a priori quantitas valoris huius attendatur penes divinum beneplacitum et propositum. Deductio satis patet.
Ex hoc ulterius patet unum supradictum, scilicet quod ex defectu vivorum nihil detrahitur mortuis qui sic meruerunt iuvari, cum meruerint effectum talium suffragiorum ex inimpedibili divino beneplacito, ut supra tactum est.
Quod huius orationes |P2 183v| rite facte non solum sunt regratiationes eterni divini propositi et optationes sui temporalis effectus, ymmo recte sint petitiones divini velle 30 respectu talis effectus. Potest apparere ex eo quod, quamvis divinum propositum sit omnino 31 immutabile, tamen est contingenter propositum de tali effectu et potest non esse nec unquam fuisse propositum de hoc, ideo recte patitur ne32 non33 sit propositum de hoc. Considera si hoc sit dictum probabiliter.
Sed contra istam ymaginationem, nam si propter huius 34 contingentiam divini velle esset taliter orandum, pariter propter possibilitatem oppositi posset illud optari et pro ipso orari, ut videtur. Sed hoc non, propter supratacta ‘Deus qui vivorum, Deus cui numquam sine spe misericordie’ et propter dicentem quod “si ecclesia sciret de aliquo” etc.
Sed forte posset negari consequentia orandum est pro Dei velle, ut sit de A, quia potest non esse de A35, ergo potest orari, ut sit de opposito, quia potest esse de A, nec habet apparentiam ex forma. Alias de evidentiis et fide aliquid simile.
Quod autem orandum sit non obstante36 pro37 divino eterno proposito quod eius effectus eveniat. Patet tali colere, nam si Deus per impossibile38 esset mutabilis in suo velle, ut homo, tunc rite posset orari ut huiusmodi effectus poneretur in esse et eius propositum duraret. Sed nichil minus 39 nunc huiusmodi effectus potest non40 evenire et 41 huius propositum Dei circa illud numquam fuisse, igitur.
Sed contra: quia tunc talis oraret propter dubium omnino eventus istius, sed eventus sui oppositi, hoc autem non est sibi licitum, sicut patet de resurrectione mortuorum et similibus et forte quod hec ratio non42 concludit |P1 121v| quod43 propter contingentiam divini velle ad extra sit orandum, etiam pro aliquo de quo est certum quod est a Deo volitum. Patet ex usu ecclesie, quamvis enim certa sit ex revelatione Christi quod non deficiet fides eius iuxta illud Petre, ego oravi pro44 te, ut non deficiat fides tua, de quo ulterius certum est per Apostolum quod ipse fuit exauditus pro sua reverentia. Et tamen 45 non obstante ista certitudine ecclesia pro illo iam optento a Christo orat, ut patet in illa colecta custodi quesumus Domine ecclesiam tuam propitiative perpetua et quia sine te labitur humana |P2 184r| mortalitas tuis semper auxiliis abstrahatur a noxiis et ad salutariam dirigatur et iterum in illa ecllesiam tuam quesumus Domine miseratio 46 conterminata respondet et muniat et, quia sine te non potest salva consistere 47, tuo semper munere gubernetur.
Ex hoc infero corrolarie quod concedendum est ecclesiam posse errare. Patet dupliciter. Primo quia, ut dicitur in Collectis, ipsa erraret nisi divinitus iuvaretur. Iuvatur autem a Deo contingenter et libere, aliter Deus ex sua promissione vel aliunde necessitaretur ad extra agere, quod non videtur concedendum.
Ex alio patet, quia ista consequentia est bona: ‘Deus non auxiliatur ecclesie, igitur ipsa errat’, nam ubi supra dicitur et quia sine te non potest salva consistere etc. Sed antecedens est contingens 48 et possibile, igitur consequens non est impossibile, sed contingens et possibile.
Ex alio patet, quia, si in ecclesia non esset contingentia ad errorem, ymmo necessitas absoluta ad rectam fidem, frustra oraret ecclesia, ymmo fatue, ymmo eque fatue, sicut si oraret quod Deus esset. Ulterius tamen, ut alibi tangitur, licet possit errare vel licet ecclesiam49 sit possibile errare, ponitur divine desertionis, sicut de facto est de synagoga de qua prophetice dictum fuit auferentes sepem eius et erit in direptionem. Non tamen est possibilitas quin verum sit ecclesiam recte credere in aliqua creatura. Esto 50 enim quod demonstrata quacumque creatura humana ipsa contingenter et libere recte credat et possit non recte credere et errare, tamen non est inde possibile ut nulla ecclesia recte credat, nam si ex sua libertate quecumque persona vel 51 multitudo distenderet, Deus aliam 52 induceret ad credendum.
Ad ecclesiam autem 53 errare nec est possibilitas in Deo nec in creatura. Ista magis distende et has que sunt fidei deduc magis quam ratione.
Sicut 54 supra55 orandum quod56 sit pro perseverantia eterni divini propositi, nam quamvis immutabile vel immutabiliter evenirent effectus et immutabiliter eternaliter proposuit, tamen contingenter. Et potest numquam proposuisse eque contingenter, sicut una creatura mutabilis etc ut supra.
Numquid orandum sit pro Dei influentia generali. Et videtur |P2 184v| quod sic, quia in solius Dei potestate est et contingens et multotiens videmus extra cursum communem nature contingere hominem mala et subita et insolita morte mori. Et de facto oramus proterve nascentibus etc. Item de influentia generali regratiamur Deo in psalmo si dicebam: motus est pes meus, misericordia tua Domine adiuvabat 57. Duo puncta: unum speculativum 58, totam seriem contingentium ad divinum velle, ut alibi59 etc. 60, alterum morale pene totum mundum moraliter et practice61 ire post per superbiam etc.
1 christus] sup. lin. P12 divine] voluntatis add. sed del. P23 quam quecumque] quamcumque P24 premii] p. c. P25 etc.] verte folium add. in marg. P16 me] sup. lin. P17 de — exauditionis] in marg. inf. P18 solum] oc add. sed del. P19 laudare] unde add. sed del. P110 non] lu add. sed del. P211 quodam] sup. lin. P112 sive] om. P213 avaritia ebrietas] sup. lin. P114 Nam] talis add. sed del. P115 voluntati] bn add. sed del. P216 efficacis atque] sup. lin. P117 quantitate] ai add. sed del. P218 agere] ai add. sed del. P219 totam] p. c. P120 sint] etc. add. P221 speculative] sup. lin. P122 ex hiis] ex qua a. c. P123 ad — practica] in marg. P124 ut] om. P225 quo] p. c. P226 nocet] et hoc add. sed del. P127 qualiter] equaliter P228 et] om. P229 dicto] supra et add. sed del. P130 velle] p add. sed del. P131 omnino] imputabile add. sed del. P232 ne] de sit P133 non] om. P234 huius] t add. sed del. P235 quia — a] sup. lin. P136 non obstante] sup. lin. P137 pro] om. P238 per impossibile] sup. lin. P139 minus] habetur add. sed del. P240 non] Dei P241 et] eius p add. sed del. P242 non] om. P243 quod] om. P244 pro] om. P145 tamen] est add. sed del. P246 miseratio] conterminabit add. sed del. P247 consistere] tuis add. sed del. P148 contingens] igitur add. sed del. P149 ecclesiam] sup. lin. P150 Esto] tamen add. sed del. P251 vel] beatitudo add. sed del. P252 aliam] etiam add. sed del. P253 autem] non add. sed del. P254 Sicut] supra add. sed del. P255 supra] similiter P256 quod] sup. lin. P157 adiuvabat] me add. P258 speculativum] o add. sed del. P1;scilicet add. P259 ut alibi] sup. lin. P160 etc.] aliter add. sed del. P261 et practice] sup. lin. P1
