PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Note de causatione voluntatis>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

<Note de causatione voluntatis>

|P1 127v| De causatione voluntatis, quia si causat actum suum idem agit in se ipsum 1 quod falsum, quia “semper agens prestantius est passo”.

Item, capitur ille qui est respectu voluntatis tanquam obiecti, sequitur quod illum causat naturaliter et libere, quod videtur implicare.

Istud considera: quomodo habet sic dicendum.

Item, ista contraria videtur bona: hoc agens agit in hoc naturaliter, igitur ab hoc patitur passum naturaliter, modo obiectum, ut conceditur, agit naturaliter.

Item arguebatur ex concurssu Dei voluntatem non esse liberam, quia causa libera est 2 que cum omnibus positis necessiariis stat illam agere et non agere, posito autem concurssu. Et si dicatur quod ille concurssus ponitur contingenter, ita etiam dicam agens naturale agere libera, quia requisita ad actionem potest non ponere.

Item, si cognitio aliquid facit, tunc ipsa remissa voluntate tantum conaret ad actum ut prius non fiet tantus actus, ut videtur. Si ad implendum precepta requireretur caritas, sequeretur quod in casu aliquis occurente oportunitate et tempore pro quo tenetur implere preceptum nec transgrederetur ut adimpleret. Patet de illo qui caret caritate, tamen cessat ab interfectione inimici.

Item, sequeretur quod precepta negativa supponerent affirmativa, et per consequens sicut pro semper obligatur homo ad negativa, ita ad affirmativa.

Item, quod aliquid pro tota vita sua fuit nec implevit preceptum nec transgressus est, et per consequens numquam fuit obligatus ad implendum. Patet de illo qui numquam habuit caritatem, nec tamen interfecit.

1 ipsum] vel add. sed del. P12 est] qua add. sed del. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408