PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <Questio fratis Iohannis de Regno utrum Christus satifacere potuit pro peccato primorum parentum>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten; Chris Schabel — Project NOTA-ERC
<Questio fratis Iohannis de Regno utrum Christus satifacere potuit pro peccato primorum parentum>
|P1 163v| Utrum Christus satisfacere potuit1 pro peccato primorum parentum.
Primo quod non. Christus non debuit satisfacere vel non fuit debitum nec congruum Christum satisfacere pro peccato primorum parentum, igitur non potuit etc. Consequentia nota est, quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius, 1 Petri 2, quinymmo omnia bene fecit, Marci 7. Et antecedens probatur, quia ipsum satisfacere pro peccato primorum fuit superfluum, cum ante eius passum satisfactum esset, alias fuissent in illo mortui ac dampnati, cuius oppositum credimus fore verum.
Ad oppositum arguere per actoritates multas. Ipse enim ad hoc venit ut evangelica testatur ystoria. Unde Matthei 18: Venit Ihesus querere et salvum facere quod perierat. Appostolus ad Colossenses 5: Delevit quod adversus nos erat cirographum decreti et ipsum tulit de medio affigens illud cruci.
Quia loquimini de duobus, de merito Christi et de eius satisfactione, de primo dicitis quod meruit pro infinitis cincategorematice, de secundo, quod satisfecit de peccato.
Arguo contra utrumque. Contra primum, 2 Christus pro solis predestinatis meruit, igitur non pro infinitis cincategorematice. Consequentia tenet, quia certus est numerus electorum. 3 Propterea Salvator Iohannis 13: Scio quos elegerim. Unde quos prescivit hos predestinavit, ad Romanos 8. Antecedens vero probo, videlicet quod Christus solis vel pro solis predestinatis meruit salutem, tripliciter.
Primo sic: solos predestinatos voluit salvari,4 igitur solos predestinatos voluit salvare, igitur solos predestinatos venit salvare, igitur pro illis solis meruit salutem. Antecedens primum apparet, quia si prescitos voluit salvari, voluit eos esse predestinatos, 5 igitur voluit eos esse prescitos, quod est impossibile.
Secundo ad idem, arguo sic: Christus pro solis predestinatis fecit ut salvarentur, igitur pro solis predestinatis meruit salutem. Consequentia apparet per quid nominis, nam mereri pro aliquibus salutem est facere aliquid ut salventur. Et antecedens apparet, quia non egit aliquid pro prescitis ut salvarentur, nullus enim agit aliquid ad finem non futurus venire, 2 Metaphisice; pro illis autem non erat ad finem futurus venire; igitur etc. 6
Tertio sic: Christus pro solis predestinatis oravit ut salvarentur, igitur illis solis vel pro illis solis meruit salutem. Consequentia apparet, quia meritum Christi pro nobis vel fuit oratio vel non fuit sine oratione. Unde Appostolus ad Hebreos 5 de merito Christi loquens ait: Qui in diebus carnis sue preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est pro sua reverentia. Et loquitur de oratione facta, ut dicit Glosa,7 pro redemptione generis humani. Et antecedens probo ex actoritate precedente, quia ibi ponitur exauditus est, et hoc non pro prescitis. Etiam quia numquam aliquid oravit pro aliquo quin obtineret. Etiam actoritate eius que scribitur Iohannis 17: Pater ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro hiis quos dedisti michi quia tui sunt, et omnia tua mea sunt, et omnia mea tua sunt. Quod quidem verbum potest exponi, ut dicit Glosa ,8 non solum de appostolis, ymmo de omnibus fidelibus credituris in eum, et capitur ibi preteritum pro futuro.
Hec de primo.
Replicatio.9 Probatur consequentia, quia tam inconveniens est meritum alicuius persone frustrari quam eius orationem non exaudire, ymmo quia facta debent esse efficaciora quam verba.
Item non potest magis ratio dari10 quare aliquis actus meritorius Christi fuisset pro prescitis quam de oratione, et omnis via qua sustinuistis unum sustineretur et reliquum.
Antecedens etiam ex alio, quia si non fuisset exauditus, vel iuste oravit vel iniuste. Iterum, sequitur quod eius oratio non fuit accepta Deo ex quo non exaudit.
Item si Deus orasset ut salvarentur, orasset ut predestinarentur. Et cur non fuit exauditus, cum hoc potuit nec fuit obex in illis? Et quare plus his quam pro illis, quia si pro istis orasset, fuissent tales, et alii tales. Quales ergo habentur contrarietates?
|P1 164r| Prima replicatio11. Quia negavit ultimam consequentiam accipiendo mereri convenienter ad sufficientiam et efficaciam, concedendo antecedens primum de voluntate beneplaciti,12 primo confirmo meam consequentiam, deinde arguo contra suam distinctionem.
Et probo consequens sequi ex primo antecedente, gratia brevitatis. Et probo istam: ‘Christus solos predestinatos’13. Ostendo quod oppositum consequentis repugnet antecedenti vel ex ipsis* sequatur repugnantia. Et capio Sortem prescitum. Tunc per antecedens concessum, Christus14 voluntate beneplaciti vult Sortem non salvari, vel novult Sortem salvari, vel non vult Sortem salvari, cum efficaciter velit eum esse prescitum et solum predestinatum vult efficaciter salvari; et tamen meretur Socratem salvari. Tunc, ex antecedente,15 igitur vult meritum suum non prodesse Sorti; igitur non intendit proficere Sorti nec mereri Sorti; igitur nec meretur nec facit aliquid pro Sorte.
Ex opposito consequentis arguitur sic: 16 Christus meretur pro Sorte; igitur vult mereri pro Sorte; igitur vult proficere Sorti; igitur sibi confert* salutem17 totum efficaciter; igitur illa repugnant.
Item, per oppositum 18 consequentis: Christus Sorti meretur salutem vel salvari; igitur facit ad hoc ut Sortes salvetur vel ad istum finem ut Sortes salvetur; et per antecedens, oppositum finem proponit et intendit; igitur contra propositum et intenssionem suam.
Tertio, Christus meretur Sortem salvari; igitur iustum est et debitum et dignum Sortem salvari, alias Christus meretur iniustum et faceret ad iniustum; et per antecedens est iniustum, 19 quia Deus hoc non vult; igitur est iustum et iniustum.
Secuuntur per modum inconvenientium quod Christus frustra agit, quod agit inordinate propter alium finem quia iniustum est,20 quod agit iniuste.
Item quod agit 21 contra se, 22 scilicet ad hoc ut Sortes sit predestinatus et non prescitus, quia ad hoc ut salvetur.
Hec autem falsa sunt, quare non videtur aliquo modo concedendum illud propositum.
Replicatio secunda, si discedatur.23
Contra distinctionem illam de efficacia et sufficientia secuntur aliqua, nam cum dicitis quod Christum satisfacere aut mereri contingit, aut efficaciter et de facto quantum ad sufficientiam, aut24 de possibili? Quomodo enim intelligitur Deum mereri quantum ad sufficientiam: aut facere quod sufficit vel sufficiet, vel quod potest sufficere vel sufficere si aliud poneretur?
Item quomodo intelligitur Deum mereri sufficienter pro Sorte prescito: aut facere pro Sorte quod satis est, aut facere quod satis est vel satis esset pro Sorte? Neutrum, ut 25 posset ostendi, quia semper sequitur quod non esset de facto meritum, sed posset vel foret, et similia, ut apparet intuenti et consideranti.
Item, ad intellectum quem ipse ponit aut ponere habet, sequitur quod secundo modo Deus meruit pro angelis dampnatis.
Item pro infinitis categorematice, contra ipsum, ita quod beata Virgo meruit pro toto humano genere. 26
Item ex primo membro sequitur quod non est sufficiens, quia principium inefficax non est sufficiens.
Item quod magis inefficax et magis inutilis quam utilis actio meritoria Christi.
Et multa alia possunt excogitari probabilia contra hoc et alia. Hec sufficiant.
Et non videtur quod possit dari bonus intellectus illius distinctionis nisi accipiendo meritum minus large, et tunc oportet multum concedere et non disputere.27
Secunda ratio principalis:28 Christus satisfecit pro Adam. Vel ante eius mortem, et tunc antequam esset Christus; vel post, et tunc vel29 manebatur in peccato mortali vel Deus frustra agebat. Si vero dicatur quod virtute passionis Adam satisfecit, tunc tempore medio vel antecedens fuit contingens vel consequens necessarium. Si vero virtute fidei vel formata, et illa est cum gratia, vel informis, et illa est mortua.
Item, toto tempore intermedio contingens fuit illam esse eveniet et peccatum et 30 Adam satisfecisse per orationem aut per passionem, que implicant, quia neutrum illorum potest placere Deo.
|P1 164v| Quare31 isti sunt presciti? Gratis, quia Deus sic voluit. Et si Christus meruisset pro ipsis et voluisset eis passionem suam valere, ideo ipsi fuissent predestinati, ideo namque predestinati sunt predestinati quia libere Deus etc. Investigaris pro te.
Totum residuum quasi fundabatur in materia magistri de causis prescientie et predestinationis. Conabar namque ostendere quod, captis duobus, prescito et predestinato, hic salvatur quia Christus sibi igitur illic, alter non iustificatur quia Christus non meruit, quia si affirmatio est causa affirmationis, et negatio. Et etiam confirmatur, quia si Christus meruisset sibi tantum vel taliter quantum vel qualiter meruit ipsi predestinato, utique salvaretur sicut alter. Sed non salvatur, ergo non meruit, vel non tantum vel non tale, et tunc insufficienter, quia mereri modo quo isti meruit est sufficiens et misericordia non sufficit, igitur etc.
Confirmatur, quia si meruit sibi inspirationem divinam que precedit omne bonum nostrum, tunc illam meruit efficaciter, quia peccator non impedit illam, saltem non omnis, ymmo multi non iustificantur32 quia illam non habent, nec est in potestate etc. unde non est voluntatis etc. Et etiam sine conditione; sed illam non habet; ergo non meruit sibi illam, nec per consequens iustificationem nec salutem33. Etiam apparet de puero qui non baptisatur, quia non portatur ad baptismum, quia non meruit sibi Christus ut portetur, quia non erat salvandus. Etiam valebat arguere quia Christus nichil fecit ad hoc ut Sor prescius salvaretur, quia aliquando aliqua omisit facere ut presciti salvarentur. Apparet de parabolis ne Iudei intelligerent et convertentur. Apparet etiam de virtutibus que non fuerunt facte Tyro et Sydone et similia. Nec est dubium secundum illam viam, et est Apostoli ad Romanos 9, et apparet quia expresse dicit quod Deus fecit aliquos ut dampnarentur, scilicet vasa ire in contumeliam, ut apparet ibidem.
1 potuit] sup. lin. P12 primum,] secundum add. P13 electorum.] unde add. sed del. P14 salvari] sup. lin. P15 predestinatos,] quod fuit notabile si add. sed del. P16 etc.] pro isto secundo fac illud Deus Pater actum Christi pro solis predestinatis acceptavit igitur Christus pro illis solis meruit add. in marg. P17 ut dicit glosa] sup. lin. P18 ut — augustini] sup. lin. P19 replicatio] in marg. P110 dari] sup. lin. P111 prima replicatio] sup. lin. P112 concedendo — beneplaciti] sup. lin. P113 predestinatos’] predestiato sed coni. P114 christus] Deus a. c. P115 tunc ex antecedente] sup. lin. P116 sic:] Socrates add. sed del. P117 salutem] p. c. P118 oppositum] igitur intendit salutem Sortis pro fine add. in marg. P119 iniustum,] de add. sed del. P120 propter — est] sup. lin. P121 agit] ad add. sed del. P122 se,] impossibile fieri ab ipsa add. sed del. P123 replicatio — discedatur] in marg. P124 aut] et sed coni. P125 ut] solum meritum efficax sufficiat igitur add. in marg. P126 genere.] vel add. sed del. P127 concedere — disputere] in marg. P128 secunda ratio principalis] in marg. P129 vel] alter* sed coni. P130 et] Christum add. sed del. P131 quare] quari sed coni. P132 iustificantur] iustificatur sed coni. P133 salutem] saltem sed coni. P1
