PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De questione an mundus fuerat creatus totus simul
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
|P1 132r| De questione an mundus fuerat creatus totus simul. Quia ibi posuit respondens aliquid ens non posse totum simul creari.
Ostendebam oppositum, scilicet quod nullum tale successum habeat esse, quia nihil de tali est quia non pars quia corrupta vel futura.
Et si tu dicas1 quod nullus, pari ratione dicam de tempore Adam, quia non plus habet esse res diu corrupta quam cito et similiter degeneranda. Item, quia motus est quamdiu suum tempus et econtra et motus quamdiu mobilis et econtra, et ideo, si Socrates existens in tempore preterito est corruptus, similiter videtur de tempore non ratione instantis, quia quandocumque tempus esset instans esset. Sed hoc falsum, quia instantia immediata, quod videtur falsum, ergo alie rationes huius dubitationis sunt posite alibi, et ideo hoc non plus pono.
1 dicas] dicat coni. P1
