PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum Deus possit hominem trahere sine gratia
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC
|P1 133v| 1 Utrum Deus possit hominem trahere sine gratia. Quod sic, quia nulla videtur necessitas talis ergo cum naturalia sint perfectiora quam illa. Quod non, quia frustra hec optaret sponssa iuxta expositionem datam. Gratia potest capi pro qualitate qua de lege statuta quis est Deo gratus vel potest capi pro eo quod est esse acceptum Deo, unde nulla re posita in anima alicuius si ipse esset acceptus diceremus ipsum esse in gratia, sicut militem quando est acceptus regi.
Tunc dicuntur tria, quod sine prima gratia potest Deus hominem trahere ad portum salutis, quia quidquid potest cum causa secunda, potest se solo.
Secunda conclusio quod non potest etiam de potentia absoluta sine gratia. Secundo modo dicta patet, quia bene sequeretur “trahitur a Deo ad salutem, ergo habebit eam”, ergo disponit Deus sibi dare igitur eum acceptat, igitur habet gratiam secundo modo dictam.
Ex his duabus sequitur quod gratia contingenter facit esse Deo gratum non necessario sicut albedo album ymmo voluntarie, quia oppositum potest contingere, ut patet ex secunda. Secundo quod gratia contingenter est gratia, quia contingenter facit esse gratum et acceptum Deo.
Tertio, quod illa stante posset quis dampnari quia tunc posset non esse gratia. Tertia 1 conclusio, quod loquendo de potentia ordinata non potest sic esse sine gratia primo modo dicta. Patet per determinationem ecclesie et sententiam unanimam doctorum, ut patet 1 Ad Corinthios 13, et hoc intendebat sponssa supra trahe me. Ad argumentum patet quid dicendum ex conclusione ista.
2. Quod Deus non sit super omnia diligendus, tunc foret infinite diligendus. Probo consequentiam, quia opposito dato creatura posset tantum meliorari quod foret 2 Deo magis diligenda. Secundo, quia bonum est diligendum et magis bonum magis diligendum, ergo infinitum infinite, quia si sumitur etc. Tertio, quia dilectio creature alicuius est nobilis et perfectioris creature nobilior, igitur infinite perfecti infinite.
Ad oppositum est textus iste qui ponit esse ordinem in caritate et sancti et doctores exponunt et ponunt Deum in primo gradu.
Ad dubium pono tres propositiones de dilectione Dei et proximi. Prima, quod dilectio ordinata Dei est perfectior secundum genus, quia quacumque dilectione ordinata creature, quia est contentum sub fruitione. Ex probatione sequitur quod fruitio inordinata creature est 3 ordinata eius de isto modo, quia est fruitio. Secunda conclusio, quod dilectio meritoria Dei est extenssior. Patet, quia est Dei super omnia iuxta evangelium dilige Dominum Deum tuum etc. Ex ista conclusione sequitur quod non sufficit diligere Deu<m> propter se ad merendum. Patet, quia requiritur ut diligatur propter se4 super omnia. Secundo, quod non omnis sic diligens scilicet propter se meretur. Patet ulterius quod peccator potest5 diligere Deum propter se, quia hoc non repugnat sibi cum non fruatur omni creatura, sed aliqua tantum, et alius poterit Deum prediligere et ipsa propter Deum ut puta luxuriosus non avarus dabit elemosynam propter Deum. Tertia conclusio, quod omnis dilectio Dei tam ordinata quam meritoria est intenssior dilectione creature propter Deum quia “propter quod unumquodque” etc., quia causa efficientia est intenssior suo effectu.
Ad primam rationem patet per primam conclusionem, quia est alterius rationis et, si reduceretur de intenssione, patet per tertiam, quia non potest augeri dilectio creature quin dilectio Dei augeatur 6.
1 Tertia] quod add. sed del. P12 foret] infinite add. sed del. P13 est] quam add. sed del. P14 se] sequitur a. c. P15 potest] patet coni. P16 augeatur] et esse dilectio Dei est infinitum augere add. sed del. P1
