PDF TEI XML Stephanus Galdeti — <De rhetorica>
work in progress — Edited by: Alexander Baumgarten — Project NOTA-ERC

<De rhetorica>

|P1 135r| Assit principio virgo Maria meo

Tria sunt genera causarum1 que debet recipere orator scilicet causarum secundum Aristotelem et Tullium: demonstrativum, deliberativum, iudiciale – 3. Quinque sunt que debet orator facere seu in se habere secundum Tullium: inventio, dispositio, elocutio, memoria, proanuntiatio – 5. Hec quandoque tribus rebus assequi possunt cuius universali est in omni arte practica: arte, immitatione, exercitione – 3. Inventio in sex partes secundum Tullium dignoscitur didenda: exordium, narratio, divisio, confirmatio, confutatio, conclusio – 6. Temata super quibus exordiendum et cetera quedam sunt facienda 4: honestum, turpe, dubium, humile – 4. Exordii duo secundum Tullium sunt genera: prohemium, insumatio. Effectus utriusque exordii tres esse debent, ut scilicet auditores satis: dociles (si scientiam elementorum breviter exponimus est si attentos faciemus), benivolos (A nostra persona, Adversariorum, Auditorum, A re ipsa. A nostra persona, si officium nostrum sine arrogantia laudabimus. Aut qualibet in rem publicam aut parentes aut amicos aut eos ipsos, qui audiunt aliquid referemus2, dummodo sit ad propositum. Si nostra incommoda3 ab adversariorum persona modicum proferemus inopiam, solitudinem, calamitatem. Et si orabimus ut nobis sint auxilio insimul ostendendo in aliis spem habere noluisse. Ab adversariorum persona – si eos in odium in invidiam, in contemptionem adducemus. In odium si quis spurce, superbe, perfidiose, crudeliter, confidenter, malitiose, flagitiose factum proferemus. In invidiam – si vim, si potentiam, factionem, divitias, incontinentiam, nobilitatem, clientelas, hospitium, sodalitatem, affinitatem adversariorum proferemus, et in his magis confidere quam veritate. In contemptionem – si inertiam, ignaviam, desidiam, luxuriam. Ab auditorum persona – si res eorum fortites, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus: et si que de hiis extimatio que iudicii sit expectatio aperiemus. A rebus ipsis – si nostram causam laudando extollemus et adversariorum per contemptionem deprimemus), attentos (si de magis et novis in pertinentibus ad reverendos patres, in pertinentibus ad audientes, aut ad deorum immortalitatem et religio*, ac si super hoc eos cogitabimus si docenda omnino exponemus, dicere pollicebuntur).

|P1 135v| attributa negocio quatuor:

continentia cum ipso negocio (vel potest dividi in causam summam administrationem et illa in tria: post rem, in re, ante rem. Causa facti summa facti. Victorinus dicit quod sententia non valet ad probationem, sed amplificationem facti. Continentia cum negocio: sententia facti, causa facti (ante rem, cum re, post rem): ra<tio>cinativa, impulsiva.

in gestione negocii sunt hec: locus, tempus, modus, occasio, facultas

adiuncta negocio: maius, minus, simile, eque magnum, contrarium, disparatum, genus, pars, eventus.

consecutio: nomen facti, usus facti inventorem, comprobatorem, lex, consuetudo, actio, iudicium, sententia, artificium

In gestione negocii: locus, tempus (preteritum, presens, futurum), modus, facultas.

Rethorica omnino: prohemium, naratio, partitio, multiplicatio, reprehenssio, peroratio.

Quo rhetorica; in scripto – in ratione; de scripto et voluntate; de contrariis legibus – an sit, id est coniuncturalis; de ambiguo – quid sit id est diffinitiva; formativa; diffinitiva – quale4 sit, id est generalis; an une sit indivisum id est translativum.

Vide quod attributa persone sunt hec: nomen – exemplum est ‘ures, ergo urit rempublicam’; natura – “a iuvene et cupido credatur reddita virgo”; victus – iste conversatus est inter bonos, ergo bonus; fortuna – sponte omnia bona reliquit, ergo non est avarus; habitus; affectio; studium; consilium; facta; casus; orationes.

generalis: - iudicialis: absoluta; assumpta (concessio, remotio, relatio, comparatio, deprecatio, purgatio, cause, facti, imprudentia, casus, necessitas); - negocialis.

Differentia rethorice et dyalectice: in materia, in usu, in fine; rethorica, iudicialis, demonstrativa, deliberativa;

Partes rethorice: inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.

1 causarum] sup. lin. P12 referemus] p. c. P13 incommoda] coni. P14 quale] quales coni. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408