PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Anselmus
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 66r| |P2 108v| Anselmus1

„Terret me vita mea. Namque diligenter discussa aut peccatum aut sterilitas. Et si quid2 fructus in ea videtur, sic est aut simulatum aut imperfectum aut aliquo modo corruptum, ut possit aut non placere aut displicere Deo. Infra denique si quid ago utile, nullatenus illud3 compenso alimentis corporis quibus abutor4. Iuxta illud peccator non est dignus pane quo vescitur.

Forsitan parvum putas aliquod peccatum. Utinam districtus iudex parvum putaret; seu nunquid omne peccatum per prevaricationem5 Deum inhonorat, quod ergo peccatum audebit peccator parvum dicere?”

Quid respondebis6 in illa die, cum exigetur a te usque ad ictum oculi omne tempus vivendi tibi inpensum qualiter fuerit expensum7? Tunc quippe condempnabitur quidquid fuerit inventum in te operis vel otii, sermonis vel otii usque ad minimam cogitationem etiam quod vixisti si non fuerit ad voluntatem Dei directum. Et infra ipse te iudicabit ad cuius contumeliam spectat quidquid inobediens agit.

Altissiodorensis8 probat quod non sit differentia inter mortale et veniale. Primo, per illud Matth. 12 de omni verbo otioso etc., eo quod scilicet9 non est utile ad vitam, igitur pari ratione de omni opere indifferenti.

Item ebrietas simplex est |P2 109r| veniale10, et ducta in consuetudinem mortale, sed ducta in consuetudinem non est peior, cum secunda ebrietas non sit peior prima, nec centesima, ut deducit, igitur.

Difficile est ut dicit differre peccatum veniale et assignare differentiam generalem ad mortale. Augustinus vero in libro De libero arbitrio dat super hoc dotrinam, unde dicit quod libido est causa omnis peccati. Est autem libido improba voluntas qua movetur anima rationalis ad hoc quod delectetur in creatura et, si illa voluntate diligit creaturam plusquam Deum, est peccatum mortale. Si minus, est peccatum veniale, unde dicit quod minus amor uxoris et filiorum est veniale peccatum si non preponitur11 amori12 Dei, et sic patet differentia inter mortale et veniale.

Ad primum dicitur quod auctoritas illa loquitur de verbo occioso13 quod procedit ex improba voluntate, et istud est secundum se inutile ad vitam, ymo14 est impeditum et est repugnans legi Dei. Non sic de operibus indifferentibus15.

De ebrietate dicendum iuxta differentiam suprapositam de veniali et mortali. Si enim preponatur16 Deo illa delectatio sive sit prima sive centesima est mortale, scilicet non est venialis.

Ad Augustinum dicitur quod verum dicit, quia consuetudo auget delectationem que aucta quandoque Deo preponitur, et sic nichil est ita veniale quin potest fieri mortale. – hec ille de hoc.

Quod illa differentia non sufficiat, nam si actus minime dilectionis temporalium citra contemptum Dei, qui non repugnat formaliter dilectioni Dei, pre illis prohiberetur divino precepto obligante ad mortem, esset mortale peccatum. Et hoc est possibile, igitur non est de se veniale. Quod confirmatur, nam lex eterna que per legem preceptivam aut prohibitivam ac per rectam rationem explicatur, eque potest obligare pro tali extensivo amore, ymo obligaret nisi ex misericordia relaxante.

Collige diffinitionem de veniali est dictum vel factum etc. contra legem ipsum sic agentem non ad perditionem gratie aut ad penam eternam obligantem absolute. Considera magis.

Caritati et dilectioni Dei super omnia tanquam finis17 |P2 109v| formaliter repugnant, non18 dilectio illius pro tempore pro quo etc. Odium illius predilectio creature ratione legis date preceptive aut prohibitive opposita eorum que precipit. Tunc patet quod ex misericordia peccatum est veniale, quia ex huius misericordia est quod tales defectus non sint prohibiti lege data. Vel etiam cum lege eterna sint indicative prohibita quod talis non tantum obliget, ut lex data est ex liberrima misericordia legislatorum.

Inordinata dilectio creature usque19 ad contemptum Dei vel conversio ad creaturam cum aversione a Deo repugnantes predilectionem Dei super omnia, habite pro tempore quo quis non teneretur preferre Deum, non repugnant habituali caritati nisi ex Dei voluntate pro hiis ad perditionem caritatis imputante etc.

|P1 66v| Quod aliqui defectus contra legem eternam sint compossibiles dilectioni Dei aut20 est ex misericordia legislatorum et quod aliqui sint incompossibiles ex eius iustissima equitate21, ut satis tangitur. Verte retro22.

Ex dictis aliqua collige quod nulla est sufficiens differentia assignata inter peccatum veniale et mortale23, nec scire illam proprie possumus quoniam, ut dictum est supra per Augustinum De natura boni: quanta „pena et qualis24 quante et quali culpe debeatur divini est iudicii, non humani”. Veniale autem et mortale videntur differentie25 peccatorum ex parte penarum. Si qua vero differentia istam preveniens assignari debeat, non videtur nisi illa de incompossibilitate cum dilectione Dei et caritate, seu illa de prepositione Dei et postpositione26, seu de aversione a summo bono27 et conversione usque ad contemptum Dei28 etc., que ad idem redeunt.

Sed iste non sufficiunt, nam, ut videtur, multe culpe mortales non repugnant formaliter caritati et dilectioni Dei, puta fornicatio, si quis non putaret esse contra legem Dei sic agere, non formaliter repugnaret, etiam multa venialia de facto29 stant cum caritate que Deus possit libere prohibere, nec ex inde essent inclinate magis gravia <fieri>. Et ideo quod nunc ex prohibitione eterne legis non sint mortalia non est nisi ex misericordia legislatoris |P2 110r| volentis taliter obligare30.

Item maioritas et minoritas malitie non sufficienter constituerent mortale et veniale, nisi foret excessus infinitus qualis est inter penas. Ille autem est impossibilis inter quoscumque defectus temporales creature rationalis cum quoad circumstantias extrinsecas infinitas conveniant, supple contra legem eternam et contra honorem Dei, etsi contra sint alie.

Et multe alie cause31 possent ymaginari32 propter quas33 videntur infra posite conclusiones de hoc34 posse probabiliter sustineri, gratia disputationis cum protestis etc.

Sit prima conclusio: nulla viatoris possibilis transgressio est35 ex aliqua intrinseca circumstantia venialis. Sed si aliqua talis sit venialis, hoc est ex sola misericordia legem dante. Primam partem dedat ex eo quod quelibet talis est contra legem eternam36 etc., et secundam ex prima etc., ut occuret possibiles37.

Sequitur omnes transgressiones electorum quelibet transgressio possibilis in electis38 quodammodo fore veniales, nam nunquam pro talibus voluit hos eternaliter cruciare, nam nec temporaliter remisit quasi ante voluit etc., quodam cum modo mortales alique39, nam pro illis Deus eas voluit vita spirituali carere ad tempus40.

Sequitur etiam aliquas transgressiones prestitorum, etiam que fuerunt in via compossibiles caritati et gratie posse quodammodo dici mortales. Patet de veniali in quo et mortali prestitorem41 decedit hoc vel hiis similem deduc. Ita quod pro quolibet que suo sint tres difficultates42 iuste commutabiles43.

Data culpa que dicitur44 mortalis electi, dum illa est, Deus non vult, nec unquam pro illa dare penam eternam45, nec vult illum46 esse.

Dato merito prestito propter illud non vult esse dignum, quia non perseverabit, vel post mortem47 non valet sic, ymo oppositum, scilicet non valere, igitur cum sit immutabilis. Item si voluisset eternaliter ipsum esse dignum et non daret etc48.

Pro secundo nulla divine legis impletio possibilis viatori est vite eterne condigne49 meritoria, sed tantum ex Dei voluntate eam50 liberrime acceptante, ex Dei gratia seu gratuita voluntate51.

Patet ex dicto Christi cum feceritis omnia que precepta etc. quod debuimus facere fecimus quod nullus actus meritorius est in aliquo genere cause eterni primi causa. Bredwardinus de hoc quod principio Spiritus Sancti per modum forme habitualis non dat actui alicam ad premium intrinsecam dignitatem52.

Hec vel alica similia dic colligendo tres ut prius difficultates.

Quod non propter merita53 vult dare vitam eternam54, sed potius econtra. Bredwardinus de hoc et horum habitudine, de fine et hiis que sunt ad finem, de intenssione et extentis, mortale predati remissum noviter vel electi, sed noviter remitteretur non amplius esset dignum pena eterna propter non inpietari an prius, igitur55, non tamen omnino sicut in nobis.

quod pristinus non meretur in psalmo nunquam in viis eius ex Dei potentia sive posse

eternaliter nam remisibili dignum etc.

|P1 67r| Aliqua56 que57 possunt facere ad sciendum quid sit peccatum: respondens in illo dubio „Utrum illud quod formaliter opponitur peccato sit ens vel solum privativum” ponit alicas58 propositiones.

Prima: voluntas creata libera debitrix est, ut omnem actum suum conformet voluntati divine, puta quod vivat secundum Dei precepta ac legem59 eiusdem.

Corollarium: quando voluntas creata agit deformiter60 tali legi61 vel regule, tunc caret iustitia actuali debita inesse. Hec est iustitia que debet inesse actui et non inest.

Secunda conclusio: carentia rectitudinis que debet inesse actui voluntatis est peccatum. Probatur62, quia est iniustitia, nam quilibet ex debito iustitie non debet producere vel potius debet non producere talem actum nisi cum rectitudine, id est conformiter regule sue, scilicet voluntati ac legi divine.

Alia conclusio: peccatum non est privatio iustitie que inest actui voluntatis, quia tunc opposita inessent eidem.

Alia conclusio: peccatum est privatio iustitie que inesset actui voluntatis, si fieret conformiter divine regule.

Et in hiis conclusionibus supponitur differentia que communiter ponitur inter negationem et privationem.

Alia conclusio: subiectum immediatum peccati est actus voluntatis elicitus non conformiter regule divine, nam et subiectum immediatum rectitudinis est actus etc., modo opposita privative habent fieri circa idem.

Corollarium: non manente actu peccati non manet eius rectitudo vel obliquitas, quia non manente subiecto immediato etc.

Ulterius |P2 110v| ex hoc patet quod post transitum actus peccati nichil remanet in peccatore a quo denominetur peccator. Sed solum remanet obligatio ad penam que nichil est.

Alia conclusio: quod gratia non opponitur formaliter peccato, nam tunc a privatione gratie quis diceretur peccator et tunc Adam et angeli ante collationem gratie fuissent peccatores etc.

Occasione premissorum ponuntur alique propositiones de remissione peccati.

Prima: Deus potest remittere peccatum actuale alicuius, quia potest in future gratiam et sic fecit in Magdalena, cui remissa sunt etc63.

Secunda: semper ad condignum nec citra, nec ultra punit Deus nam quacumque pena vult punire iustum est et dignum puniri et non alia maiori vel minori, et solum illa qua vult punire punit, igitur conclusio vera.

Tertia conclusio: quod Deum remittere peccatum alicui non est ipsam punire citra condignum patet ex precedenti.

Sexta64: Deus remittendo peccatum alicui non remittit ei penam eternam, quia tunc ab eterno remisisset65 ei66 penam eternam et sic antequam peccasset sibi remisisset penam peccati. Aliter debet esse.

Quarta conclusio: nullus electus quantumcumque magnus peccator est dignus pena eterna, quia nullus est dignus maiori pena quam Deus vult etc67.

Quinta conclusio: nullus reprobus quantumcumque iustus et existens in gratia est dignus vita eterna, quia nullus est dignus eo quod Deus non vult sibi etc. Falsa sunt hec secundum Ripam. Non, quia ille loquitur de actu68.

Sexta: Deus remittendo peccatum alicui non semper remittit penam eternam, quia eternum tali nunquam fuit debita. Et, si ipsam nunquam fuisse debitam dicatur, remissio tunc esset remissio ante peccatum.

Septima: Deum remittere peccatum non est commutare penam eternam in temporalem, quia nec hoc contingit respectu reprobi eo quod ab eterno Deus ipsum statuit eternaliter puniri, nec respectu electi, quia solum statuit puniri eternaliter69 pro mortali.

Octava: Deus remittendo peccatum mortale electi nullam penam sibi remittit, quia non temporalem nec eternam, quia ad illam non est obligatus70.

Nona conclusio: Deus remittendo peccatum reprobi nullam penam sibi remittit, quia ab eterno ordinavit eum eternaliter puniri et sic erit.

Decima: Deum remmitere peccatum est remittere |P2 111r| reatum et offensam et restituire priorem immunitatem et innocentiam, nec hoc est facere non peccasse etc.

Commune ergo habet locum distinctio illa de lege eterna, ut ex Gregorii collectis.

Quomodo ergo meretur, quia vult illum71 fieri perseveraret etc. Dicitur quod vult esse iustum et esse dignum si perseveraret.

Si prestitus nunc est, semper in posterum, erit verum dicere quod fuit dignus et non habuit nec habet, igitur.

|P1 67v| Divina voluntas liberrima habet volutionem et amorem specialiter ad quodcumque, nam omnia agit per volutionem non sine cognitione72, nec alias vires apponit ultra suum velle73.

Divina voluntas est74 causa75 cuiuslibet futuri sive preteriti quare ipsum est tale, etsi esse desineret, nichil esset preteritum aut futurum, verum aut falsum, possibile aut impossibile, necessarium aut contingens76.

Quod volita posteriora divina voluntate non sunt causa divine volutionis, pro quo adverte77 quod ipsam possunt dici precedere esse omnipotentia intellectus voluntas divina, nam prius naturaliter naturaliter est Deum esse78 et eius intellectum et voluntatem etc., quam ipsum velle seu eius volutio.

Divina voluntas habet volutionem vel nolutionem propriam et distinctam circa quodcumque oppositum voluntatis bonum sive malum, verum vel falsum, possibile vel impossibile, presens preteritum aut futurum, quoad posteriora ipsa patet, nam ut dictum est ipsa79 per suum velle vel nolle est causa quare sunt talia. Item aliter non esset actuativa si aliquid esset ymaginarie volubile quod non actu vellet etc.

Primum80, quod Deus vult omne verum et non vult positive seu respuit omne falsum. Item si Deus aliquod antecedens vult quodlibet eius consequens et nult vel non vult positive seu respuit omne repugnans. Tertio, quorumlibet repugnantium seu incompossibilium unius Deus habet velle alterius vero nolle81. Quarto, ad Deum velle aliquid seu quodcumque velle sequitur ipsum nolle eius oppositum et econtra. Quinto, ad Deum non velle quodcumque affirmative vel negative significatum, puta A esse vel A non esse, sequitur ipsum82 eius oppositum velle. Sexto, ad Deum velle quodcumque sequitur eius oppositum nolle. Septimo, ad Deum nolle positive quodcumque sequitur etiam idem nolle privative et similiter econverso. Octavo, quidquid qualitercumque est presens, preteritum vel futurum, verum, falsum, possibile vel impossibile, necessarium vel contingens, Deus vult illud sic esse. Et quidquid qualitercumque non est Deus non vult illud sic esse. Horum deductiones ex superioribus clare patent.

Quod divina voluntas nullum noviter diligit, nec odit, nec magis una |P2 111v| vice quam alia, nec preces aut quecumque merita bona, aut mala flectunt, aut mutant Dei voluntatem. Et quod omnem salvandum vel dampnandum, premiandum aut puniendum sub quocumque gradu novit ab eterno dampnari vel83 salvari, premiari seu puniri sub eodem gradu precise vult et hoc nedum voluntate conditionata aut indeterminata, sed sicut vult in presenti in finali iudicio aut post volet. Et sic semper circa salvandos et dampnandos uno modo se habet. Quod nec preces, nec merita moveant divinam voluntatem84 satis patet in Evangelio dicente Salvatore filiis Zebedei etc.: non est meum dare vobis, sed quibus paratum est etc. et per consequens precem vicem ad hoc non proficiunt85.

Quod universitas rerum bona est, nec est in ea aliquid per se malum; contra pictagoricos, nam omne amabile a bono et sapiente est alico modo bonum quelibet pars mundi est huius, nam est per se creabilis ab eo etc.

An Deus velit peccatum distinguit. Videatur si fuerit necesse.

1 anselmus] Ancelmus P1;6 add. in marg. P12 quid] quis coni. P1 P23 illud] utile P24 abutor] Ricardus de Sancto Victore infra add. in marg. P15 prevaricationem] privationem P26 respondebis] respondebit coni. P1 P27 expensum] p. c. P28 altissiodorensis] in marg. P1;Ricardus a. c. P19 quod scilicet] tr. P210 veniale] velox P211 preponitur] proponitur coni. P1 P212 amori] amoris P113 occioso] sup. lin. P114 ymo] et hoc a. c. P115 indifferentibus] sed secundum veritatem nulla sunt indifferentia Gregorius add. sed del. P116 preponatur] proponatur P117 tanquam finis] sup. lin. P118 non] nam P219 usque] p. c. sup. lin. P1;ut conte* a. c. P120 aut] sup. lin. P121 quod — equitate] scr. sed del. P222 retro] liberrima misericordia legislatorum refert supra ad P123 mortale] peccatum P224 qualis] et add. P225 videntur differentie] videretur differentia P226 et postpositione] om. om. P227 bono] usque add. sup. lin. sed del. P128 usque — dei] sup. lin. P129 venialia de facto] sup. lin. P130 obligare] quantumcumque Deus ex lege data potest obligare potest ex lege eterna sola add. in marg. P131 cause] sup. lin. P132 ymaginari] quare add. sed del. P133 propter quas] sup. lin. P134 de hoc] sup. lin. P1;posite add. sed del. P235 est] sup. lin. P136 eternam] Anselmus add. sup. lin. P137 possibiles] ex misericordia add. in marg. P138 quelibet — electis] sup. lin. P139 alique] sup. lin. P140 tempus] sit prima conclusio praem. ante P141 prestitorem] desce add. sed del. P142 difficultates] nota distinctionem: de Ripa omne vult esse dignum hic et vult bene auctoritate add. in marg. P143 iuste commutabiles] sub lin. P144 que dicitur] sup. lin. P145 eternam] igitur add. sed del. P146 illum] sup. lin. P147 mortem] sup. lin. P148 data — etc] in marg. inf. P149 vite — condigne] sup. lin. P150 eam] sup. lin. P151 pro — voluntate] sup. lin. P152 dignitatem] ex gratia add. in marg. P153 merita] datur vita add. sed del. P154 vult — eternam] sup. lin. P1;eterna add. P155 mortale — igitur] sub lin. P156 aliqua] 7 add. in marg. P1;Bredwardinus add. in marg. P157 que] om. om. P258 alicas] aliquas P259 legem] leges P260 deformiter] formaliter P261 legi] lege P262 probatur] sup. lin. P163 remissa sunt etc] sup. lin. P1;impertinens de voluntate Dei et † add. in marg. P164 sexta] quarta add. sed del. P165 remisisset] remisset a. c. P166 ei] sup. lin. P167 vult etc] sup. lin. P168 falsa — actu] sup. lin. P169 eternaliter] temporaliter a. c. P170 est obligatus] sup. lin. P171 illum] esse add. sed del. P172 cognitione] sup. lin. P173 velle] Bredwardin de precedentibus add. in marg. P174 est] e add. sed del. P275 causa] sup. lin. P176 contingens] de presente gratuitate liberrime voluntatis respectu bonorum nobis volitorum demereri add. in marg. sed del. P177 adverte] d add. sup. lin. P178 esse] iter. P179 ipsa] ip add. sed del. P180 primum] corollarium add. in marg. P181 tertio — nolle] om. om. P282 ipsum] sup. lin. P183 vel] p add. sed del. P284 divinam voluntatem] sup. lin. P185 proficiunt] hic de scire et velle non proprie loquitur conclusio ad ordinem add. in marg. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409