PDF TEI XML Stephanus Galdeti — De mereri
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 71r| 11 fol1. Cum feceritis omnia que precepta sunt vobis dicite, quia servi inutiles estis2. De mereri requiritur3

Esse meriti duplicem habet aspectum dignitatis ad premium. Primus est dignitatis extrinsece, puta divine ordinationis sive legis, Esth. 12 hic honore dignus est etc. Alter est respectus4 dignitatis intrinsece, puta quod sic merens habeat aliqualiter esse vel agere unde consurgat talis intrinseca dignitas ad premium secundum iustitiam commutativam iste dignitates differunt, quia prima est actualis, si lex sit absoluta, secunda aptitudinalis. Prima sine secunda sufficit aliter non posset dici quomodo Christus meruit sanctis Patribus remissionem peccati, cum enim esse meriti sit prius. Aliquod premium conferri per tale meritum Christus ab eterno convenit5 aliquod esse meriti per quod antequam esset in esse humano meruit premium ex sola6 lege extrinseca dante dignitatem Apoc. 10 Ihesus agnus qui occisus est ab origine mundi, |P2 117r| id est sua passio futura fuit grata ad premium ab origine mundi.

Ex prima dignitate necessario consurgit esse meriti, ex secunda non. Stat enim hominem quantumlibet esse perfectum supernaturaliter et tamen non habere esse meriti vel actualis imputationis ad premium, ideo ultra illam oportet esse aliam in merente, puta legis conditionate ex qua posita conditione et huius humilitate intrinseca consurgit esse meriti, verbi gratia si Deus promittat Sorti quod si faciat A actum habebit B premium, tunc ad hoc quod agere Sortis sit meritorium B premii non solum requiritur quod in actu sit intrinseca bonitas et humilitas ad B premium, sed ultra hoc requiritur imputatio actualis7. Hoc autem consurgit ex inpletione divine legis date etc.

Ex hiis patet mereri dici equivoce, est enim quodam mereri necessario consurgens ex absoluta lege superioris.

Quod dicendam mereri consurgens ex imputabilitate et opere cum inpletione legis conditionate.

Mereri primo modo sic describitur: mereri est personam actu inputari vel dignificari ad premium dignitate actuali necessario consurgente ex lege absoluta presentis vel potestatem habentis.

Mereri secundo modo est personam habere esse vel agere inputabile intrinsece ad premium cum concursu legis conditionate imperaretur et sic non uno modo sed diversimode mereri capitur.

Sed est hic dubium que sit ista imputabilitas intrinseca in merente per quam est dignus aptitudinaliter premio.

Secundum dubium qualiter stat quod pro eodem instanti aliquis sit dignus premio dignitate legis divine et tamen sit reprobus8.

Pro primo dicit hic doctor in re meritoria vel merito esse tantam bonitatem quanta est bonitas premii iuxta modum iustitie commutative. Iustitia enim commutativa exigit tantam bonitatem saltem intensive in uno extremo suo modo, sicut est in alio9 potest declarari10.

Nisi enim in merito esset tanta bonitas quod sufficienter esset commutabile in premium sua bonitas vel valor non diceretur mereri premium. Unde aliud est dicere quod Deus Sortem gratificet ad premium et aliud est dicere quod Sortem gratificet |P2 117v| pro A actu ad premium. Ad primum enim sufficit sola gratificatio legis divine11 extrinsece. Ad secundum requiritur bonitas in A actu unde sit12 imputabilitas ad tantum premium et commutabilitas in premium tantum.

Item lex extrinseca non dat inputationem intrinsecam operi sed solum actualem inputationem, igitur, sicut deducta lege opus minus bonum non est commutabile in tantum premium ita nec lege posita. Confirmatur, quia negetur per dicta de lege eterna a Gregorio13 prius est in re meritoria gradus certus inputabilitatis quam de facto inputetur, et per consequens ex lege res illa non res illa non redditur minus meritoria.

Item si ratione legis stet tale meritum vel esse meriti commutari iuste in premium tunc quantumlibet remissum meritum staret commutabiliter iuste secundum iustitiam commutativam in quantumlibet premium quod non videtur.

Item tunc existens in peccato mortali posset alico actu14 mereri primam gratiam supposito quod actus talis non procedat a gratia. Patet Deo statuente se conferre gratiam cuilibet15 habenti talem actum iuxta illud quacumque hora ingenuerit peccator etc.

Et sic de actu naturali vel16 inducti et forsan male facto saltem veniatur aut arguitur17.

Unde infert quod quilibet actus ex puris naturalibus elicitus18 haberet sufficientem inputabilitatem et sufficientem bonitatem ad esse meriti respectu quantumlibet intensi premii et sic dona supernaturalia essent frustra19. Ex dictis ad primum dubium de intrinseca dignitate meriti inflicit sic dicentem20 ad summum propositum et finale intentum alica.

Primum, quod nullam agere creature ex puris naturalibus procedens est alico modo imputabile intrinsece ad premium beatificum et per Dei omnipotentiam.

Secundum, quod nec aliquod esse essentiale actuale actuativum creature naturaliter est sic intrinsece imputabile ad premium huius.

Tertio21, quod per nullum donum supernaturale creabile potest creatura rationalis mereri sic imputabiliter quantumlibet remissum beatificum premium tamen ut |P2 118r| supposito ex aliis sola divina essentia possit esse huius beatificum premium.

Ex hiis infertur quod ad sic mereri necessario requiritur donum increatum intrinsecum supernaturale mentem supernaturaliter elevans et disponens per modum meriti commutativi vel commutabilis etc., supra totam facultatem nature creabilis et hic modus suus ponendi de Spiritu Sancto22 quod sit gratia formalis anime etc. Patet ex modo dicendi eiusdem de premio beatifico etc., scilicet de divina essentia que ab ipso ponitur formale premium beatificum23.

|P1 71v| formalis illas sub seu presentiam non solum efficacius etc.

Aliud dubium fuit de prescito quomodo meretur. Dicitur quod si sit aliquis prescitus, puta Sors qui in hoc instanti eliciat A actum ex caritate, quod talis est dignus premio tam dignitate intrinseca operis quam extrinseca legis conditionate inplere.

Unde licet Deus efficaciter nolit quod Sortes habet premium beatificum tamen vult Sortem esse dignum illo premio utraque dignitate. Nec ista repugnant, sicut enim aliud est Sortem humanum esse. Premium aliud est ipsum esse dignum huiusmodi premio et econtra. Ita aliud est Deum velle primum aliud velle, secundum et utraque stat esse volitum sine altero24.

Sed hic est instantia nam omnis volutio divina et preordinatio ad premium est gratificatio ad dictum premium. Aliter non diceret Apostolus: quod Deus gratificavit nos in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem.

Hic dicitur quod gratificatio illa de qua loquitur Apostolus non est preordinatio illa eterna qua Deus voluit eternaliter electis dare premium, quia illa non est denominatio denominans personam gratam nisi solum obiective et passive.

Sed25 ista gratificatio per modum meriti que quodammodo se habet active est illa gratificatio de qua loquitur Apostolus et de qua dictum est meritum Christi esse eternum. Et est eterna preacceptatio passus Christi non solum per modum volutionis beneplaciti, sed per modum legis et eterni statuti. Et secundum hanc Deus gratificavit nos eternaliter cum dilecto Filio suo quoniam Christi passionem eternaliter acceptat per modum meriti in |P2 118v| redemptionem omnium electorum efficaciter et aliorum sufficienter et ideo dictum est supra: Ihesus agnus qui occisus est ab origine mundi. Hec de primo articulo26.

<Secundus articulus27 nunquid necessario28 ex actuatione intrinseca Spiritus Sancti consurgat in mente gratificatio ad premium beatificum29.

Conclusio prima quod necessario consurgat dignitas aptitudinalis nam consurgit tanta bonitas in esse meriti etc.

Secunda ex nulla tali actuatione intrinseca consurgit necessario30 dignitas actualis. Ex quo sequitur tertia quod stat voluntatem quantumlibet intense.

Quarta ex nulla tali actuatione necessario31 consurgit dignitas ad quodcumque premium distinctum a tali actuatione.

Utrum32 stet simul mentem gratificari per utrumque donum. Conclusio prima quoad hos terminos sunt distincte mutationes. Secunda quod non sunt incompossibiles. Tertia quod sunt compossibiles simul. Quarta quod de facto ita est.

Sed an sint separabiles. Prima conclusio quod omnes divine essentie causalitas sive per formalem formationem, sive immutabilitatem est simpliciter independens a creatura. Ex quo patet secunda quod possibile est Spiritus Sanctus mentem creatam gratificare absque caritate creata.

Tertia ex actuatione voluntatis per caritatem increatam non necessario sequitur actuatio qualitercumque creatam33. Quarta per solam caritatem increatam eque intrinsece actuatur mens, sicut ambarum. Quinta si stante increata sub eodem gradu actuationis etc, subtrahentia increata nichil detraheretur menti vel nullo modo remmiteretur imputabilitas in esse meriti. Sexta nec quoad esse34, nec quoad supernaturaliter elevari, nec quoad habitualiter35 Deum diligere seu posse mereri subtractio caritatis create minuunt perfectionem voluntatis create stante semper eadem etc. Septima possibile est increatam sine creata actuare etc.36. Octava non est possibile econverso37.

Quartum dubium que actualiter sit prior secundum naturam. Nota triplicem effectum sanctificationis. Remissio culpe38 habitualis conversio ad Deum, gratificatio intrinseca ad premium. Prima conclusio in omni tali sanctificatione prius concurrit Spiritum Sanctum per formalem illapsum quam per donum creatum.

Ex quo patet quod prius Spiritus Sanctus formaliter illabi menti39 etc. Tertio sequitur quod secundum quemlibet tertium effectum prius est Spiritum Sanctum sanctificare etc.

Quarto quod sola caritas creata sufficit ad remissionem culpe. Quinta per solam increatam sufficienter convertitur creatura rationalis in finem ultimum. Sexto in tertium effectum non sufficit caritas creata.

Multa de hiis ponit que obmittuntur40.

|P1 72r| quid est41 de possibilitate merendi iuxta dicta huius

Utrum42 sit possibile voluntatem creatam acceptari ad premium beatificum sine dono supernaturali infuso creato vel increato43. Primus articulus utrum per solam gratificationem extrinsecam legis divine stet voluntatem creatam ad premium acceptari. Notandum quod lex divina potest sumi duobus modis, sicut gratificatio et acceptatio per talem legem. Est enim quedam lex eternaliter absoluta secundum quam Deus aliquem acceptat simpliciter ad vitam eternam. Et est alia secundum quam Deus conditionate acceptat, ut pote, si habeat caritatem et eodem modo ipsius agere si procedat ex caritate.

Prima conclusio: alica est legis divine absoluta gratificatio et eterna. Patet de gratificatione Christi que fuit eterna.

Secunda: non quelibet legis absolute gratificatio est eterna, nam aliquis potest noviter confirmari in gratia.

Tertia: sola prima gratificatio est sufficiens gratificatio creature in esse meriti, ut dictum est de Christo.

Quarta: nulla gratificatio legis conditionate potest esse sufficiens creature gratificatio per modum meriti, nam omnis talis existit novam imputabilitatem in promerente44.

Quinta conclusio45: non stat aliquem noviter acceptari ad aliquod premium ex sola gratificatione legis conditionate, nam noviter acceptatur quis cum huius conditio noviter adimpletur.

Sexta: non stat aliquem noviter acceptari46 ad premium sine nova intrinseca imputabilitate47 in se vel in altero. Ex hiis ad quesitum48.

Sed dubium utrum ex lege conditionata nondum repleta possit consurgere gratificatio absoluta. Verbi gratia Sortes est prescitus et est in gratia nunquid est absolute dignus vita eterna. Dicitur quod sit ad istum sensum, quia est in statu in49 quo si decederet esset dignus vita eterna. Contra, nam tunc ipsum esse dignum dependet ex alica50 conditione implenda |P2 119r| contingenter, igitur contingens est ipsum esse perseveratum conceditur. Aliter tamen dicit ut supra tactum est quod est tali lege potest consurgere gratificatio qua ille est gratus absolute ut sit dignus vita eterna51 ut habeat illam. Nam et hec multum distinguuntur, ut patet satis52.

Utrum quodlibet agere voluntatis circumscripta omni intrinseca imputabilitate sit ad premium acceptabile53.

Prima conclusio: non quodlibet agere liberum voluntatis est ad premium beatificum acceptabile. Patet de difformiter agere.

Secunda: nullum agere pure54 naturale voluntatis est ad premium beatificum acceptabile non solum de potentia ordinata55, ymo nec de absoluta seu de plenitudine potestatis divine vocatur hic agere naturali, quod procedat a voluntate subducto omni dono supernaturali. Patet, nam ad hoc quod agere sit meritorium requiritur quod habeat intrinsecam imputabilitatem ex bonitate aliqua.

Tertia56: nullum agere ex dono supernaturali creato proveniens cum concursu voluntatis est ad premium imputabile loquendo semper de premio beatifico57.

Quarta: stat aliquod agere eternaliter habere solam extrinsecam imputationem legis ad premium. Patet de Christi merito.

Utrum58 solum agere ex caritate increata procedens sit ad premium beatificum acceptabile. Deducit59 qualiter Spiritus Sanctus est voluntati formale posse et habituale ad diligendum, et non solum in genere cause efficientis, et multa de hoc que obmittuntur.

Quod quodlibet tale agere a tali posse et habitu procedens est immense bene agere et infinite imputabile etc. Quod est causa immensum in esse meriti, ut premium beatificum in esse premii. Quod nullum aliud agere nisi ex concursu huius habitus est aliquo modo imputabile etc. Patet ex hiis responsio ad quesitum pro quo ponitur conclusio.

Quod solus actus procedens ex caritate increata etc., et nullus alius. Ex hiis patet quomodo licet aliquis existens in puris naturalibus possit acceptari ad vitam eternam de potentia Dei absoluta, tamen impossibile est quod quis ex puris naturalibus mereatur. Nam ad gratificationem persone sufficit sola lex intrinseca60. Ad hoc |P2 119v| autem quod tale agere acceptetur requiritur quod habeat intrinsecam imputabilitatem quoniam ipsum non est gratificabile formaliter, sed reddit personam gratificabilem, ut quedam dispositio Dei foris. Super hiis multa tangit que obmitto.

Hec de quidditate et possibilitate merendi vitam eternam61.

|P1 72v| Ex predictis aliqua ad propositum colligenda vel predictis aliqua sunt addenda.

De intrinseca imputabilitate actus ad meritum possent videri probabiliter alicui quod non sit alica circumstantia positiva vel circumstantie, sed est non repugnantia quedam, sicut potentia observabilis creaturarum ad receptionem formarum et non ei naturali ad esse62, secundum istum doctorem.

Unde non est aliud vel ab alio quam a Deo posse illum acceptare vel inputare ad premium et tunc omnis actus et solus ille est imputabilis aptitudinaliter quem Deus potest sic inputare.

Potest aut, ut videtur, omnem talem actum ex sua libertate et omnipotentia sic63 acceptare. De quo non repugnat sue summe bonitati aut iustissime equitati aut alteri eius essentiali perfectioni a potentia et sic videtur possibile de omni actu non deformi eterne legi sue prime regule. Et sic talis deformitas est causa quare repugnat imputari talem actum. Et conformitas opposita per consequens causa imputabilitatis. Et forsan quod ista est magis dicendi64 causa talis inputabilitatis quamvis non sit causa equalis valoris commutabilis secundum iustitiam commutativam in premium quam privatio create vel increate caritatis per65 modum forme habitualis.

Nam ut videtur probabiliter talis circumstantia quamvis faceret ad speciem naturalis bonitatis, non tamen ad esse merito bonitatis moralis6667 plusquam divinus concursus specialis vel generalis68 in genere cause efficientis vel principiatio divini suppositi assumptis69.

Nam talis bonitas non est libera ipsi voluntati, nec alico modo a voluntate et sic non videtur sibi debere imputari.

Et ista est causa que communiter assignatur quare viator non potest mereri de condigno quamvis possit demereri, quia esto quod equalem bonitatem et infinitam extrinsece possit habere in actu suo bono, sicut malitiam in malo. Non tamen tantam in ratione meriti eo quod talis bonitas non est tanta |P2 120r| in esse meriti ut bonitate, eo quod a voluntate non est talis gradus bonitatis70, nec sibi debet imputari, malitia vero bene.

Sed iuxta hoc videtur quod cum divina acceptatio non sit circumstantia libera voluntate, nec ab ipsa quod ipsa non daret rationem meriti ipsi actui. Dicitur quod divina acceptatio est de circumstantiis ex parte premiantis. Posset dici quod ipsa divini acceptatio est libera ipsi Deo et est totalis ratio meriti quamvis divinus concursus aut caritatis create vel increate non sic fuit ratio meriti etc. Considera circa hec et similia.

Ex principiatione Spiritus Sancti ut forme habitualis nulla laudabilitas in nobis videtur provenire cum de hiis que non sunt in nostra potestate, nec ex nobis, nec laudemur, nec vituperemur, licet forsan actui si sibi per se laudabilitas conveniret. Confirmatur nam nec istam abstractivam experimur, ymo multi non credunt, ymo credunt impossibilem.

Imputabilitas actus cum sit quedam passiva possibilitas ab aliqua activa est et sic a divina potentia sive posse nam omnis potentia a Deo est etc., tamen actualis imputatio actus est ab actuali Dei velle de hoc supra et infra.

Posset esse una conclusio quod tam potentia peccandi venialiter quam merendi est a Deo. Vide etc71.

1 fol] 11 fol. add. in marg. P1;10 a. c. P12 estis] Ripa ut patet ex tabula precedente pag. 100 add. in marg. a. m. P23 de mereri requiritur] om. om. P24 respectus] respectus p. c. P15 convenit] p. c. P16 sola] a add. sed del. P27 actualis] quid requiritur ad esse meriti add. in marg. P18 reprobus] secundo dubia add. in marg. P19 alio] nisi est add. sed del. P110 declarari] contra de eternitate add. in marg. P111 divine] sup. lin. P112 unde sit] sup. lin. P113 negetur — gregorio] in marg. P114 alico actu] sup. lin. P115 cuilibet] sup. lin. P116 naturali vel] sup. lin. P117 arguitur] et Bredwardino De causa Dei add. in marg. P118 elicitus] est add. sed del. P119 frustra] verte supra add. in marg. P120 sic dicentem] sup. lin. P121 tertio] tertium P222 sancto] facto add. sed del. P123 beatificum] ad dubium add. sed del. P224 altero] non pro voluntate Dei supra add. in marg. P125 sed] est add. sed del. P126 hec — articulo] om. om. P227 articulus] de sequentibus discutiendo cape add. in marg. P128 necessario] sup. lin. P129 beatificum] sic actuatione et nunquam premiari add. in marg. P130 necessario] sup. lin. P131 necessario] sup. lin. P132 utrum] tertius articulus add. in marg. P133 creatam] p. c. P134 esse] meriti add. sed del. P135 habitualiter] dub. P136 etc] sup. lin. P1; iter. P137 econverso] hec recitantur quia caritas increata non plus dignificat nisi ut posuit Bredwardinus de merito Christi add. in marg. P138 culpe] p. c. P139 menti] p. c. P140 obmittuntur] vacat add. P141 est] 12 add. in marg. P142 utrum] quid est posse mereri add. in marg. sed del. P143 increato] Ripa add. in marg. a. m. P244 imputabilitatem in promerente] sup. lin. P145 conclusio] de Christo aliter dicit Bredwardinus add. in marg. P146 acceptari] sn add. sed del. P147 imputabilitate] coni. P148 hiis ad quesitum] sup. lin. P149 in] q add. sed del. P250 alica] ex aliqua add. sup. lin. P251 eterna] nam non add. sed del. P152 satis] dubium vel motum de prescito add. in marg. P153 acceptabile] quare non potest Deus aliter libere velle dare pro tali etc. add. in marg. P154 pure] naturalis add. sed del. P255 ordinata] p. c. sup. lin. P1;ab a. c. P156 tertia] tertium sed coni. P157 de premio beatifico] sup. lin. P158 utrum] hoc ideo est add. in marg. P1;quia posuit esentiam divinam etc. add. in marg. P159 deducit] tale add. sed del. P160 intrinseca] coni. P1;extrinseca P261 eternam] illa add. sed del. P162 et — esse] sup. lin. P163 sic] sup. lin. P164 dicendi] con add. sed del. P165 per] p. c. P166 moralis] plu add. sed del. P267 bonitatis moralis] sup. lin. P168 specialis vel generalis] sup. lin. P169 vel — assumptis] sup. lin. P170 bonitatis] sed malu add. sed del. P171 vide etc] om. om. P2


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409