PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum simul quis possit peccare venialiter et mereri vitam eternam
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 73r| |P2 120r| Utrum1 simul quis possit peccare venialiter et mereri vitam eternam
De posse, peccato veniali, merito, similitudine, aliqua considerata occurerunt. ter in 2
Primo, questio querit de triplici possibilitate de qua possunt poni tres conclusiones affirmative, scilicet quod possibile est peccare venialiter; secundo, quod possibile est mereri vitam eternam; tertio, quod possibilia sunt ista simul.
Hec autem tertia conclusio potest subdividi dicendo: primo, quod hoc est possibile per diversos actus, quia non est repugnantia obligationum vel inputationum3, scilicet ad penam4 temporalem et gloriam eternam, nec5 retributionum succesive.
Secundo dici potest quod hoc est impossibile per eundem actum, nam vel talis actus est factus cum omnibus circumstantiis cum quibus debet fieri, ut sit bonus moraliter et tunc, scilicet fiat ex gratia erit meritorius et nullo modo defectuosus, nec alico modo peccatum. Si autem non est factus ut debet etc., non potest procedere ex caritate, que non agit propriam, ut arguatur sic omne meritum est ex caritate |P2 120v| nullum peccatum est ex caritate quamvis aliquod stet cum caritate, igitur. Item talis actus vel esset simpliciter eligibilis et tunc eligendum esset peccare, vel non, et hoc non cum eterna vita sit magis eligibilis quam pena eterna fugibilis etc. Ex primo medio vel simili probat nullum esse actum indifferentem ad bonum vel malum moraliter. Item non est possibile eundem actum esse difformum et conformum eidem6 legi eterne.
Due prime conclusiones, scilicet prima et secunda, dubitabiliores sunt tertia. Prima namque dubia de potestate peccandi venialiter ex tertius. Primo ex hoc quod omne peccatum ut ex aliquibus dictis supra potest aparere sit transgressio eterne legis immense obligantis. Tertio propter ofensam persone vel essentie immense dignitatis. Tertio propter inproportionem temporalis et eterne penalitatis, quia videtur quod nullarum malitiarum possit esse similis proportio. Alie cause tanguntur supra de perfectione que facit mortalem. De veniali indecente cum mortali et sic de similibus eis quibus videtur in quolibet actu defectuose sufficiens imputabilitas ad penam7 eternam.
Secunda conclusio potest corelari esse dubia propter defectum libertatis ex divina prescientie. Item, quia ad absolute mereri requiritur esse predestinatum et in gratia8 quod non est in potestate viatoris. Item, quia in nullo est intrinseca imputabilitas vel dignitas ad eternum premium. Item, quia Deus non dat propter merita gloriam, sed potius econtra.
In tertio dubio possunt tangi alique difficultates pro et contra vel in processu tangent arguentes. Pro omnibus difficultatibus vel aliis quas premitteret recurere ad rerum omnium causam et difficultatum omnium unicum salutium, scilicet ad Dei liberrimam voluntatem. Sic liberrime obligante sub certa pena eterna vel temporali de qua tamen multa ad propositum possunt tangi dubia.
An sit causa9 possibilitatis cuiuslibet negationis10 etc.11, ut actor De causa Dei ponit vel non ut alii corelare dicunt.
|P2 121r| An sit causa precisa unde actus aliquis est meritorius vel sit prius natura12 talis actus sit imputabilis.
An possit libere seu ex sua libertate pro qualicumque actu dare vitam eternam et an hoc sit ipsum esse meritum.
An sit causa quare A actus sit factus est peccatum et quare veniale vel mortale, nam iustum est sic esse.
An quecumque vult ad extra libere contingenter vult quod non de Adam fuisse vel esse et quod horum est prius necesse esse.
An immense obliget vel finite tantum est difficultas, sicut de agere et multa alia.
Potest tamen ad propositum de ipsa formari dubium an divina voluntas ex sua libertate13 eundem actum possit inputare ad penam temporalem et premium eternum ac per hoc pars affirmativa conclusionis vera sit.
Divina voluntas est causa omnis varietatis rerum specifice et mortalis14, et finitatis, et novitatis temporalis ex sua libertate et ideo ad ipsam pro omnibus que in titulo tibi finaliter15 occurent difficilia16 retine.
|P1 73v| De causa possibilitatis rerum, de causa tertie impossibilitatis per eundem actum et possibilitatis per diversum aliquid19.
A voluntate creata non est nec potest esse20 quod aliquis actus suus sit veniale peccatum, quamvis enim ab ipsa et divina agente principaliter sit A actum suum esse ab ipsa sola sic ipsum esse peccatum, ymo forsan esse mortale, penam21 tamen ipsum esse venialem a sola divina voluntate est. Considera de hiis22.
A sola divina voluntate est quod actus aliquis inputetur ad premium, ymo quod sit inputabilis intrinsece, sed quod imputetur est ab ipsa libere quod sit imputabilis est ab ipsa neccesario. Non quidem per actionem elicitam, sed ista causalis vera est, quia Deus vult ipsum esse imputabilem vel forsan a divino posse. De hoc considera23.
Sicut vult Adam fuisse vel sic esse ut primum principium significat24.
Nullus actus ex se et intrinsece est imputabilis vel acceptabilis. Non enim est acceptabilis nisi quia aliquis est qui potest ipsum acceptare. Ex nulla efficientia seu etiam formali asistentia Spiritus Sancti ut forme vitalis et habitualis ipsi merito redditur actus intrinsece imputabilis. Patet nam nec efficientia divina hoc habet que tamen est eque immensa et eque intrinseca actui, esset a qua sola potest esse huius actus. Item illa circumstantia non est laudabilis, quia nec Deo, nec voluntati, quia Deus non videretur etc. Et per consequens nec per hoc quod est a creata caritate est actus meritorius, sed a sola divina libertate25.
Adverte quod rerum actualis existentia est a liberrimo Dei velle principali et hoc active et elicitive eo quod, scilicet actu26 existentia a Deo aguntur earum futuritio a Dei velle non tamen active continetur tamen, quia nulla quin aliter naturaliter vult illa fore. Preteritio a Dei27 voluisse illa esse et forsan non A velle illa fuisse vel si sic non tamen continetur propter28 articulum de hoc 29.
Rerum possibilitas a Dei posse antecedente quodammodo natura Dei velle non tamen active, id est, ista causalis est vera, quia Deus potest etc30.
An autem a divino scire, scilicet dici potest aliquid31, forsan quod verorum necessariorum, quia esto quod non vellet tamen sciret32 scibilitas est originaliter a Dei scire licet contingentium scientia sit33 a velle.
A divino vero esse est necessitas omnium verorum necessariorum si sit alica entitas, et ideo si respectu eorum qui atribuntur ipsi esse posse scire sit velle, et illa sint a Deo volita, sunt posteriora divino velle de ipsis, id est non quia vult precise etc.
Ex hiis patet quod impunitas actus est a divino posse necessario non elicitive, nec per velle antecedenter saltem liberum. Actualis autem imputatio est liberrima a divino velle quo actualiter imputat certa. Hoc diceret utrumque esse a divino velle actualissimo.
Averte de distinctione inter velle Dei quo vult pro aliquo actu finaliter dare vitam eternam, nam et hoc solum vult pro meritis predestinare, et hec non est mereri causa34. Et de velle quo vult actum esse dignum vita eterna, et imputabilem quamvis non de inesse absolute imputatum, nam istud causat mereri. Per hoc patet de prescito et predestinatu35.
Etiam inter velle quo vult aliquem voluntati beneplaciti omne36 fore vel fieri, et velle quo simpliciter complaceret in bone et iuste vel quo complexe vult a taliter esse vel fieri vel sufficeret esse iustum, nam ultimum est37 lex eterna. Similia latenter habe pro argumentis que fient.
, , 38
Finis quod omnis possibilitas a Deo est de non implicatione non est forsan necesse propter necessitatem puram, solum a carentia divini velle39.
|P1 74r| Vel simul sit possibile eundem mereri vitam eternam et peccare venialiter est ab eius omnipotentia infinita40
Tertia quod simul possit per actus diversos quis peccare venialiter et mereri41 vitam eternam est ab eiusdem posse. Et quod Deus de42 facto sic contingat est ab eiusdem liberrima voluntate43.
Et quod non possit quis per eundem actum non contingit ex defectu vel ex repugnantia ad potentiam Dei infinitam, sed quia repugnat eiusdem |P2 121v| iustissime voluntati et equitati de dampnatione innocentis, inquit44, „potest quidem de potentia, sed non45 de iustitia”. Gen. 19, Angelus Loth petiti46 ut posset intrare quamdam portam civitatis quando Sodoma fuerat subvertenti dicit non possum quidquam47 facere donec illo introeas super quo et recitatur in 1 libro, distinctione 43: „non posse, inquit, dixit utique quod48 poterat per potentiam, sed non per iustitiam”. Idem super illud Matth. 19: facilius camelum, verba supradicta potest quidam. Ex suprascriptis aliqua pone ad propositum.
In tertio puncto potest esse triplex dubium. Primo an sit possibile eundem per diversos actus ordinari ad penam temporalem et vitam eternam quod posset videri impossibile49 ex eo quod tunc Deus eundem diligeret et odiret vel propter aliquam causam si melior occurat.
Vel an per eundem actum sit hoc possibile quod dupliciter potest50 esse dubium vel, quia dubium est an Deus actum venialem et male factum qui est dignus pena51 temporali possit inputare ad eternum premium post illam penam inflictam52 etc. Nam trium talium inputationum sunt possibiles etc., et hic53 non videtur possibile, scilicet actum malum acceptare, et hoc est ex necessaria54 concomitantia ad divinam iustitiam55.
Aliter istud membrum possit56 esse dubium videlicet, quia Deus actum bonum meritorium, quia non est summus aut aliunde que57 non est mala circumstantia possit imputare ad penam temporalem quam etiam iustissimo absque peccato sue vel defectu conclusionis potest imputare, et hoc dubium.
Etiam apud aliquos de non intrinseco bono aut digno, nec etiam malo reputatur impossibile quod possit imputare ad premium, quamvis enim gratis possit conferre58 absque merito. Non tamen pro merito, nisi sit intrinsece acceptabile.
Aliud dubium posset circa hoc quartum59 punctum de eodem actu propter diversas circumstantias, sed istud sublatum est, quia non est possibile eundem esse bonum et malum, ymo nec forsan indifferentem.
De indifferenti etiam dubitari potest, quia posset, ut videtur, acceptari et ad penam imputari, ut videtur, |P2 122r| ex tactis.
De hiis magis considera60.
Pone probabiliter quod omnem actum libere factum non deformem seu difformem eterne legi, et per consequens conformem sibi potest libere ad eternum premium acceptare. Sed an pro illo sub alica ratione possit punire, sicut et iustum punit, et alienum defectum videtur inputare dubium aliqualiter61.
Sed istud non este ad propositum, nam et si sic esset possibile Deo non tamen propter hoc huiusmodi creatura peccaret venialiter per illum actum conformem legi eterne.
Ex hiis patere potest intrinsecam imputationem ad premium provenire ex conformitate ad legem eternam que nullam dignitatem, sed solam possibilitatem ponit.
Sed que divina sit inter legem62 eternam et Dei voluntatem acceptantem ad premium. Patet ex dictis de lege eterna que est voluntas qua vult huiusmodi actum esse iustum, non tamen propter hoc dignum, nec meritorium, sed voluntate acceptante vult ipsum esse meritorium. Ita quod distinctio est in divinis volitis etc.
|P1 74v| In hiis sequendo actorem De causa Dei salvantem voluntatem Dei principalissimam ad quam omnia reducendam. contra philosophantes actualissimam omnium63 possitiones et omnium quorum est aliqua causa64 non motam ab alico extrinsece liberalissimam omnia65 gratis dantem, et cetera ut difficultates exigent etc. Non a libertate nostra independentem in suis volitis ex se determinative66.
Collige puncta tangenda finaliter pro tribus difficultatibus quanto poterit difficiliora et latenter et inexpugnabiliter sustinibilia, sine repugnantia in positione et refferentibus67.
Ter.68 Primum. Prima conclusio: nulla69 est possibilis viatori eterne legis70 trangressio71 ex aliqua sibi intrinseca circumstantia venialis, sed, scilicet aliqua sit talis hoc est ex divina72 lege73 misericorditer obligante ipse te iudicabit etc.
Nulla est possibilis viatori74 eterne legis inpletio75 in eternum premium iuste commutabilis seu eiusdem76 condigne meritoria, sed tamen ex Dei77 voluntate78 liberaliter acceptante7980.
Nulla viatoris actio potest esse eterne legis81 transgressio venialis et eiusdem inpletio salutaris a Dei qualitercumque omnipotentia82 dispensante83. Media sequitur etiam quod non potest Dei voluntas actum difformem84 imputare ad premium, et per consequens conformem85, nec86 ad suplicium87.
Ex prima sequitur quod quelibet trangressio possibilis88 in electis, quamvis secundum legem premerito89 incompossibilis sit causati, potest dici quodammodo transgressio90 venialis. Deduc fortiter.
Secundo sequitur quod multe prescitorum vel aliqua91 transgressiones etiam secundum legem currentem compossibiles caritati possunt dici quodammodo mortales. Patet de peccato veniali in quo quid decedit. Patebit de omni verbo econverso etc92.
Ex secunda sequitur quod nec creata caritas, nec etiam increata, ut forma habitualis actum meritorium principians dat actui meritorio ad premium93 intrinsecam dignitatem. Deduc aliqualiter de merito94 presciti qui nunquam per hoc fuit dignus95.
Secundo sequitur quod non proprie propter actum meritorium datur eterna vita, set potius econtra. Deduc nunquam agit opus agentum.
In Ps. nunquam in viis tuis ambulaverint.
Premittenda96 seu conclusionibus sunt97.
Diffinitio peccati probata. Diffinitio peccati venialis 98 ab qualiter collata. Item 99 de merito ex hiis de compossibilitate100.
Tertia conclusio: nulla eterne legis transgressio ad premium, nec eiusdem inpletio ad suplicium a Deo101 iuste poterit imputari qualitercumque eiusdem102 omnipotentia dispersante103.
Ex hac sequitur quod nulla viatoris possibilis actio potest esse eterne legis transgressio venialis et eiusdem inpletio salutarum.
Ex hac sequitur104 responsiva105 ad quesitum quod quamvis diversis actibus.
Peccatum est dictum vel factum contra legem eternam.
Mortale dignum morte gratie et pene etc. ad propositum conclusionum, vel stabit, vel vivere, sicut de bene vivere.
Peccatum mortale cum quo non stat vita veniale cum quo stat vita, unde vero duplex gratie et glorie. Mereri vitam eternam106 . Posse non oportet declarare.
Ex hiis procede.
Pro conclusionibus describi per dignum vulgariter pena temporali et eterna etc.
Consimiliter de peccato, consimiliter de mereri, considera.
1 utrum] 13 folio add. in marg. P12 utrum — clivinton] om. om. P23 vel inputationum] sup. lin. P14 penam] eter add. sed del. P15 nec] in con add. sed del. P16 eidem] sup. lin. P17 penam] vitam P28 in gratia] sup. lin. P19 causa] cuiuslibet add. sed del. P210 negationis] sup. lin. P111 etc] iter. sup. lin. P112 natura] sup. lin. P113 ex sua libertate] sup. lin. P114 specifice et mortalis] sup. lin. P1;om. om. P215 finaliter] sup. lin. P116 difficilia] recurre add. sed del. P217 magis] sup. lin. P118 proposito] voluntas add. sed del. P219 de — aliquid] om. om. P220 nec potest esse] sup. lin. P121 penam] sup. lin. P122 hiis] prima conclusio add. in marg. P123 considera] secunda add. in marg. P124 sicut — significat] om. om. P225 libertate] esse posse scire velle velle scire a divino esse quecumque necessitas et impossibilitas a posse possibilitas a scire scibilitas necessariorum a velle existentia fuit add. in marg. P126 actu] sup. lin. P127 dei] illa add. sup. lin. sed del. P128 propter] hoc add. sed del. P129 bokinkam] A dependens add. in marg. P130 etc] de ordinibus et prioritatibus add. in marg. P131 dici potest aliquid] aliquid potest dici a. c. P132 quia — sciret] sup. lin. P133 scientia — sit] sup. lin. P134 causa] sup. lin. P135 predestinatu] nota precisionem add. in marg. P136 omne] sup. lin. P137 est] ly add. sed del. P138 astona braquin bredwardinus] in marg. inf. P139 finis — velle] in marg. inf. P140 vel — infinita] om. om. P241 mereri] v add. sed del. P242 de] sup. lin. P143 voluntate] vel simul sit possibile eundem mereri vitam eternam et peccare venialiter est ab eius omnipotentia infinita add. in marg. sup. P144 inquit] sup. lin. P145 non] om. om. P246 petiti] petenti P247 quidquam] quodpiam P248 quod] aliquid P249 impossibile] quod add. sed del. P150 potest] p. c. P151 pena] eterna add. sed del. P252 inflictam] facta a. c. P153 hic] hoc P254 necessaria] coi add. sed del. P255 et — iustitiam] sup. lin. P1;ymo nec indirecte ut dicunt aliqui a. c. P156 possit] potest P257 que] quia a. c. P158 conferre] ab ni add. sed del. P259 quartum] p. c. P160 de — considera] om. om. P261 aliqualiter] s add. in marg. P162 legem] et add. sed del. P263 omnium — omnium] sup. lin. P164 possibiles — causa] sup. lin. P165 omnia] sup. lin. P166 determinative] considera dignitatem add. in marg. P167 refferentibus] premittenda add. in marg. P168 ter — ter] circa a. c. P169 nulla] viatori possibilis add. sed del. P1;potest esse add. sup. lin. sed del. P170 legis] possibilis potest esse add. sup. lin. sed del. P171 trangressio] est add. sed del. P172 divina — divina] p. c. P173 lege — lege] sup. lin. P174 est — viatori] sup. lin. P175 inpletio] est add. sed del. P1;potest esse ex se add. sup. lin. sed del. P176 eiusdem] sup. lin. P177 dei] lib gratuitissima et lib voluntate add. sed del. P178 voluntate] sup. lin. P179 acceptante] per nullam unam actionem potest quis peccare venialiter add. sed del. P180 venialiter] oppositum de Christo add. in marg. P181 eterne legis] sup. lin. P182 qualitercumque omnipotentia] omnipotentia qualitercumque a. c. P183 dispensante] sequitur quod nulla potest esse mortalis actio in divinis add. sed del. P184 difformem — difformem] p. c. sup. lin. P1;defectuosum a. c. P185 et — conformem] sup. lin. P186 nec] bonum add. sed del. P187 suplicium] Gregorius add. in marg. P188 possibilis — possibilis] sup. lin. P189 secundum — premerito] p. c. sup. lin. P1;repugnavit a. c. P190 transgressio — transgressio] sup. lin. P191 vel — aliqua] sup. lin. P192 etc — etc] sub lin. P193 ad — premium] sup. lin. P194 merito] electi add. sed del. P195 per — dignus] sub lin. P196 premittenda] conc add. sed del. P197 sunt] quod presciens contra Ripam add. in marg. P198 bokinkam — bokinkam] sup. lin. P199 bredwardinus — bredwardinus] sup. lin. P1100 compossibilitate — compossibilitate] possibilitate a. c. P1101 a — deo] sup. lin. P1102 eiusdem — eiusdem] di a. c. P1103 dispersante] de quolibet puncto tres conclusiones add. in marg. P1104 sequitur] quod et negativa add. sed del. P1105 responsiva] sup. lin. P1106 vitam — eternam] sup. lin. P1
