PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum quis possit simul peccare venialiter et mereri vitam eternam
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 75r| |P2 122r| Protestatis, excusatis specialibus, ad questionem difficilem faciliter respondendo1.
Utrum quis possit simul peccare venialiter et mereri vitam eternam
Arguitur2 primo quod sic cum merito vite eterne potest coniungi aliquid displicens Deo vel potens displicere, igitur questio vera. Consequentia nota, antecedens est in suis Meditationibus dicens: „terret me vita, namque diligenter discussa” aut peccatum est, aut sterilitas3, et infra, „si quis fructus in ea videtur, sic est aut simulatum, aut imperfectum, aut4 alico modo corruptum, ut possit aut non placere, aut displicere Deo5”.
Ad oppositum ex dicto Salvatoris Matth. 6: nemo potest duobus dominis servire, ubi Glossa: „non simul poterit quis in celo et in terra thesaurisare et virtutibus, et viciis deservire6, quia regnum Dei et dyaboli discordant inter se, nemo potest in utroque simul militare”, ex hiis etc.
In primis premitto quamdam singularem excusationem7 de hac responsione, significans omnibus quod habet non voluntarie suscepi. Scio enim et certus teste michi conscientia quod in hoc venerabili |P2 122v| collegio nedum vis, ymo nec semel sufficio respondere. Sed involuntarie et coacte, ut multi sciunt8 etc. Fecique diligentiam, ideo Deum generaliter, tamen cordialiter, in hac presenti responsione me haberem excusare propter quattuor que formande, scilicet9:
Primo10, vestri et aliorum etc. convenientem11 ac potentem indaginem.
Secundo12, in meam mentem sepe cadentem caliginem.
Tertio, proposite conclusionis latentem voraginem.
Quarto13, ex superhabiti presentis collationis clarentem compaginem.
Protestor quod non dicam contra scripturas canonicas, censuras catholicas rasuras14, scolasticos bonos mores etc15. Hiis peractis dividitur questio in tria dubia ut ex forma questionis clare patet. Pro primo dubio premittendum quid sit peccatum16.
Magister adducendo auctoritatem , Contra Faustum, peccatum est „dictum vel factum, vel concupitum aliquid17, vel supple obmissum, contra legem eternam”. Et subdit quod „lex eterna est18 divina ratio vel voluntas Dei ordinem naturalem servari iubens, perturbari vetans”. Et ut allegat , libro 2, distinctione 5, „quid est peccatum nisi privatio legis divine et celestium inobedientia mandatorum?” Et infra: „non enim consisteret peccatum si interdictio non fuisset”. Iuxta illud Rom. 4: ubi non est lex, ibi non est prevaricatio. Patet ratione, nam si nulla foret lex, nulla foret obligatio, si nulla foret obligatio, nichil esset debitum fieri, vel indebitum fieri19, seu debitum non fieri et, si sic, nichil indebite fieret, vel indebite non fieret accipiendo indebite privative, et per consequens de primo ad ultimum nullum esset peccatum seu mortalis defectus.
Est igitur omnis mortalis defectus contra aliquam legem et non solum contra legem, ymo contra legem eternam, et per consequens peccatum veniale de quo querit questio erit contra legem eternam, vel erit20 eterne legis prevaricatio. Communiter cum mortali, sed per quam differentiam intrinsecam aut extrinsecam21 ulterius sufficienter dividatur a22 |P2 123r| mortali non bene potest inveniri, nec mirum. Nam De natura boni, capitulo 31: „quanta et qualis pena, quante et quali culpe debeatur, divini est iudicii, non humani”. Describitur23 tamen vulgariter a posteriori24 et communiter peccatum veniale cui debetur tantum pena temporalis, vel non eterna debetur25 mortale cui debetur pena eterna, vel quod est dignum pena eterna, et carentia gratie in presenti, non enim est nisi duplex vita qua privari26 potest27 creatura rationalis.
|P1 75v| Hiis premissis sit hec prima conclusio nulla eterne legis trangressio possibilis viatori est ex aliqua sibi intrinseca circumstantia venialis, sed si aliqua sit talis, hec est ex divina lege misericorditer obligante2829. Probatur nam nulla30 talis transgressio sive sit inordinata dilectio creature usque ad contemptum Dei sive conversio ad creaturam cum aversione a Deo repugnant31 formaliter habituali caritati32, quia nec eterne predestinationi33 cum sit infusa3435.
Et quamvis talia sint incompossibilia predilectioni super omnia cum ad illam non pro semper quamvis semper sub pena mortalis talis creatura obligetur possent talia in esse creature absque predictione habitualis caritatis.
Quod igitur talia repugnent caritati habituali electi36 ex Dei liberrima voluntate ad perditionem caritatis pro37 hiis obligante. Per igitur repugnare caritati non dicitur aliquod peccatum mortale, nec per consequens per esse compossibile cum caritate veniale38.
Probatur igitur conclusio, nam nec compossibilitas cum gratia, nec debitum pene temporalis39 est nisi a Dei voluntate etc. Deduc nam ab eodem incompossibilitas mortalis et compossibilitas venialis. Item preceptum datum de non faciendo A quod est veniale obligat et tantum potest se sola obligare lex eterna, igitur quod non sic sit est ex misericordia40.
Vel aliter41 ex predictis quod huius incompossibilitas talium mortalium cum vita spirituali est a divina iustitia pro tali transgressione legis sue vitam aufferente et quandoque pro hiis ad penam eternam42 obligante, sed quod non sic faciat pro qualibet huius transgressione est ex eiusdem misericordia sit43 relaxante huius lege misericorditer obligante44 cum hoc iuste posset facere non obstante modicitate peccati, forsan etc.: „forsitan parvum putas aliquod peccatum utinam districtus iudex parvum putaret, set heu nunquam omne peccator per prevaricationem Deum inhonorat, quod ergo peccatum audebit peccator dicere parvum. |P2 123v| Et iterum ipse te iudicabit ad cuius contumeliam spectat quidquid inobediens, alias”, loquitur peccatori45. Item preceptum etc.46, ut supra tangitur, coloretur.
Ex hiis infertur quod quelibet eterne47 transgressio possibilis in electo quantumcumque ita talis immediate48 de lege seu49 divino statuto sit incompossibilis caritati, potest tamen dici quodammodo transgressio venialis. Probatur nam pro50 nullo tali51 quis52 ad53 penam eternam54 obligatur55, sed tantum temporalis56. Probatur nam peccato mortali presciti noviter remisso57 per penitentiam, vel electi si † noviter per falsam ymaginationem58 sibi remitteretur per Dei velle novum nullo modo amplius vel talis59 nullatenus amplius60 pro illo6162 penam63 eternam et hoc, quia Deus remisisset sibi illam, nec illam amplius sibi vellet, sed non plus vult aut64 umquam, aut volet inferior65 peccato qualicumque66 electi talem penam, igitur67. Patet totum ex immutabilitate divine volutionis aliter posset. Nec mirum quoniam eis omnia cooperantur in bonum68.
Infertur ulterius ex eisdem69 quod aliqua eterne legis transgressio possibilis in prescito70 que secundum legem currentem est compossibilis caritati, et per consequens venialis71, potest dici quodammodo mortalis. Patet de veniali vel venialibus in quibus sine temporali remissione et mortali decedit72 ipse prescitus de quo vel quibus aliqui doctores tenent probabiliter73 etc. De quibus videtur loqui „cum dicit in illa die exigetur a te usque ad ictum oculi omne tempus vivendi tibi impensum qualiter fuerit expensum tunc quippe condempnabitur quidquid fuerit inventum in te operis74 vel otii sermonis, vel silentii usque ad minimam cogitationem, etiam quod vixisti si non fuerit ad voluntatem Dei directum”. Et Salvator in Evangelio dicit quod presciti de omni verbo otioso in die iudicii. Et per consequens pena eterna dabitur, quia illa est finalis sententia75 illis76 discusionis ite maledicti. Ex hiis patet illata conclusio quod quodammodo est mortalis et fuit dum fiebat, nam tunc et ab eterno Deus sibi volebat penam eternam, et per consequens erat digna pena eterna, et tamen compossibilis caritati etc77.
|P1 76r| non oportet quid nominis premittere demereri, quia ex dicendis satis patebit.
Secunda conclusio principalis: nulla eterne legis inpletio possibilis78 viatori est in eternum premium iuste commutabilis seu eiusdem condigne meritoria, sed, si aliqua sit talis hoc79, tantum ex Dei gratissima voluntate liberaliter acceptante.
|P2 124r| In Evangelio: cum feceritis, inquit, omnia que precepta sunt vobis etc., : non sunt condigne passiones huius. Hec conclusio probatur80 ratione infra81 ex hoc82. Nam Deus universa dona tribuit pure gratis, nam dare pure gratis in uno quoque datore quam vendere, et non datori perfectissimo, qualis est Deus absque dubio tribuendum. Et sic gratissime predestinat ad gloriam et gratissime, per consequens, eam confert. Nec merita eius voluntatem alico modo ad hoc monent83.
Ex hac conclusione infertur quod non propter merita loquendo proprie confert gloriam, set potius econtra. Meritum enim in nullo genere est causa premii, nec materialis, nec formalis, nam talis manet cum creato, nec efficiens, quia illa et suis effectis simul sunt et non sunt, nec finalis, nam potius est econtra. Unde84 in multis quos gratissime predestinavit ad gloriam gratissime ordinavit precedere quedam bona opera post que dabit huius gloriam. Et idem si dicatur per merita vel propter non85 denotat, nisi huius ordinem a Deo liberrime institutum86. Unde ut ponit actor De causa Dei aliter se habet legislator creatus et increatus in retribuendo, nam creatus legislator, puta homo, primo promulgat legem per quam certum87 premium, certo merito corespondet et ante meritum manet indeterminatus ad hunc vel ad illum, sed post per meritum determinatur. Sed Deus ex se solo semper eque determinare vult et nult, quecumque vult et nult, sicut patet Rom. 9, de Iacob et Esau. Nec volita sua posuit in contingentia causarum secundarum. Hec non assertive.
Sequitur ulterius ex nulla actuatione mentis per gratiam creatam aut increatam ac eiusdem causalitate88 respectu actus89 per modum forme habitualis nulla dignitas ad premium consurgit in actu, sed solum ex conformitate ad legem eternam consurgit dignitas habitualis ex actuali acceptatione divine90 consurgit actualis91.
Sequitur ulterius ex principali conclusione quod prescitus per nullum actum suum est absolute dignus eterno premio. Probatur, quia non vult Deus ipsum92 tale premium, nec esse habiturum modo hic honore non est dignus nisi quem rex voluerit honorare. Nec vult ipsum esse dignum tali premio, quia, si sit, tunc hoc eternaliter voluit atque volet, et non datur, nec dabitur, igitur, iniuste cum eo agitur, |P2 124v| vel agetur. Et sic sequitur prescitos nunquam fuisse absolute93 dignos vita eterna iuxta illud Ps. non enim qui operantur iniquitatem in viis tuis ambulaverunt94. Patet ex conclusione, quia nec electi fuerint digni, nisi ex eterno Dei beneplacito.
Quid igitur vult Deus circa prescitum bene operantem. Dicitur primo quod complacet simplice complacentia in actu suo bono. Secundo, vult ipsum esse iustum et bene fieri et in hoc sit conformiter sue regule95. Vult etiam ipsum fieri efficaciter, sed istud velle96 est inpertinens. Vult etiam ipsum esse dignificabilem et possibilem esse dignum. Vult etiam quod esset dignus si perseveranter fieret, et si hoc sit ipsum esse meritorium quoquo modo vult ipsum esse meritorium97. Si hoc significabile ponatur volubile et voluntas Dei circa quodlibet habere actum, vel secundum alios vellet, si perseveranter fieret, et hoc nullum actum importat. Et hoc vel aliquod horum sufficit ad ipsum secundum quid agere meritorie.
Hec aut aliqua ex hiis possunt ex secunda conclusione inferri.
Ex dictis supra de merito † inferri potest quod illa auctoritas vel diffinitio de spe qua dicitur, quod est certa expectatio finite glorie ex meritis et gratia proveniens glosanda propter ly „certa” et propter „ex meritis”, quia non ex operibus etc.
|P1 76v| Tertia conclusio principalis nulla eterne legis transgressio ad premium, nec eiusdem inpletio ad supplicium a Deo iuste poterunt inputari qualitercumque eiusdem omnipotentia dispensante, id est Deus.
Hoc enim etsi prima fronte non videatur eiusdem omnipotentie, ut potentia98 est repugnare, repugnat tamen eidem ex necessaria concomitantia ad eiusdem iustissimam equitatem ad quam non pertinere potest reddere bona pro malis aut etiam econverso. Probari potest ratione, nam esset repugnantia in actibus divinis, scilicet99 eterne legis et acceptationis.
Patet ex Scriptura, Gen. 19 de iusto Loth servando a subversione nimie dicitur: non possum quidquam facere, donec illo introeat super quo et recitatur 1 Sententiarum100, distinctione 43: |P2 125r| „non posse utique dixit quod poterat per potentiam, sed non per iustitiam”, scilicet dampnare pro actu non malo.
Et in Evangelio: super illo verbo facilius est camelum intrare per foramen acus quam divitem etc. Dicit quod divitem, supple actu concupiscentem, mortaliter divitias potest quidem Deus salvare de potentia, sed non de iustitia salvare, scilicet pro huius concupiscentia.
Ex hac conclusione sequitur quod nulla viatoris possibilis actio potest esse eterne legis transgressio venialis et eiusdem inpletio salutaris.
Ex hac ulterius sequitur conclusio responsiva ad quesitum quod quamvis diversis actionibus sit aliquem possibile mereri101 venialiter et mereri vitam eternam, nullatenus tamen hoc est possibile per eundem. Patet ex dictis una pars. Ad rationem in oppositionem, vel rationes102.
Probetur secunda conclusio auctoritate ibidem allegata et ratione, quia si oppositum conclusionis ex assistentia103 Spiritus Sancti per forem habitualis talem actum principiantis et facientis illum esse eque bonum in esse meriti etc.
Sed hoc non nec coefficentia Trinitatis aut eiusdem speciali influentia ad actum aliquem ille actus efficitur aliquantus in esse meriti104. Nec ex unione ypostatica alicuius persone divine ad aliquam naturam merentem efficitur, etsi aliqua dignitas in esse meriti. Et tamen ista visio videtur maxima possibilis105 maior unio formali accidentali, habituali meriti quidquid sit de essentiali. Item ista unio et actuatio persone Spiritus Sancti, ymo Dei, aliter quam in genere cause efficientis et extrinsece et correspondenter premii essentialis106 a maiore parte catholicorum doctorum ponitur impossibilis, et per consequens non videtur operari ad dignitatem actuum talium etc.
Primum corollarium unde illatum, videlicet quod non propter merita etc. Patet aliter, nam Deus prius natura predestinat et vult alicui dare gloriam quam vult dare merita107. Et ideo, quia vult dare gloriam, vult dare merita, et est ordo iste in volitis, non in actu, vel actibus divinis. Et per consequens, dat merita propter gloriam. Ad quam108 ut ad finem illos ordinat libere. Et ex hoc solo dicuntur meritorii. |P2 125v| Unde et secundum hoc videtur sequi quod potest dare gloriam, ymo daret, etiamsi non daret merita, quia prius natura etc. Hec premittende et alia, etiam et finis huius.
|P1 77r| De novitate mundi, causa, libertas divine voluntatis
In iustis necessariis vel necesse divina ratio est prior109 regula incontinenter iustis divina voluntas, si actus aliquid fieri110 imperandi ad actum111 et enuntiandi aliquid esse fiendum, aliquid addat. Dicetur quod Deus, illud quod non imperat112, potest imperare, set non noviter113 intrinsece omnino, sicut de velle efficaci, sed non est idem oppositum etc114.
Perfice de excellentia divine voluntatis et quomodo ipsa est primum principium omnium, et difficultatum omnium inexpugnabile solutionum, de erroribus philosophorum et hereticorum quomodo prophete et sancti omnia resolvunt potissime dicendum et de ovibus ecclesiasticis etc. Multa considera et perfice.
De separatione, inherentia et constitutione anime rationalis a corpore cum ipsa independens sit a quacumque complexionali dispositione etc115.
De immutatione intellectus immaterialis essentie a forma materiali in fantasia, sed faciente etc116.
De eternitate spirituum temporaliter productorum. de diis in Timeo. Consimiliter multa.
De eque indispositis non est volentis neque currentis ly ‚Iacob et Esau117’.
De malorum prosperitate et bonorum adversitate Esdras, Iob: Dominus dedit etc.118
De Turis et Sydonis et Iudeis: si in Tyro et Sydono119.
De ignorantibus invincibiliter fidem rectam de betula etc. et nullus parum120.
Iuxta supra tactas difficultates formetur titulus talis: utrum creata voluntas possit divine de meritorie difformare seu etiam conformare aut aliter.
Divina voluntas circa actum presciti121 bonum etiam ex gratia precedentem nullum actum vel volendi habet questio si velit determinante pro illo tali formaliter dare vitam eternam, hoc deduci122 potest faciliter.
Divina voluntas circa idem nullum actum conditionatum habet. Patet, quia de quacumque conditione sub qua posset ymaginari velle isti dare vitam eternam pro tali actu determinate, ymo determinatissima novit illam an illa ponetur in esse. Patet satis.
Ex hoc ulterius sequitur quod non habet tale velle quo actualiter velit isti dare vitam eternam si perseveret. Licet forsan verum sit dicere quod si perseveraret daret sibi123 vitam eternam ac per hoc nunc vellet sibi dare vitam eternam et eternaliter voluisset, vel forsan conversa conditionalis ac causalis vera foret.
Ex hiis patet ulterius quod non bene occurit qualiter talis actus sit meritorius, nisi quia si perseveraret in illo etc., vel quia actus omnino consimiles de facto secundum legem statutam et currentem in predestinato acceptatur gratis124 ad eternum premium.
Ex conclusione patet quod huius actus nec habet intrinsecam, nec extrinsecam ad premium actualem dignitatis. Non primum, quia nullus actus etiam predestinati hoc habet, nec secundum ex conclusione. Habet tamen aptitudinalem dignitatis extrinsecam, quia aptus est acceptari, et quia Deus aptus est acceptare125.
|P1 77v| De peccato seu demerito et merito collecta sunt hec126.
Ex predictis patet quod lex eterna non censet127 actum presciti esse dignum actualiter vita eterna, nec eius efficax voluntas hoc vult, quamvis velit ipsum esse iustum, et benefactum, et acceptabilem, et dignificabilem, et sibi similem in predestinato de facto dignificet.
De causalibus et divina specialiter alia proposita tangere de imposibiliis etc.
Pro nunc non vis uti, |P2 126r| nisi tribus conditionibus quas evidens in esse divine voluntati, scilicet actualitas, immutabilitas, libertas, et continua, et sique sunt alie.
Contra auctorem De causa Dei actualitas divine voluntatis non est ymaginanda quod ipsa quidquid potest velle actualiter velit128, nam actum mundum potest velle esse, sed per hoc quod nichil potest incipere velle etc.
Cum divina voluntas intrinsece sit liberrima ad extra, tunc ex ipsa nulla est necessitas et quidquid antecedenter et causaliter vult esse cum129 contingenter sic velit contingenter est, et ideo pro velle non est causa necessitatis aut impossibilitatis, aut etiam possibilitatis130, sed forsan aliunde. Et ideo talia dicitur velle voluntate consequenti, seu131 talia dicuntur esse volita priora volutione Dei circa illa.
Ex quo videtur talia sequi vel omnino nichil esse, nec habere causam, nec indigere volutione132 vel Deum non velle illa, nec causare aut ipsa esse, aut saltem aliqua ipsorum esse Deum etc133.
Incipe sic:
quelibet moralis deordinatio est alicuius legis recte134 transgressio;
quelibet recte legis transgressio est eterne disgressio;
quelibet talis est imputabilis iuste ad eternum supplicium;
quod aliqua talis de facto non sic imputetur est ex sola lege misericorditer obligante et reliqua que cogitati et occurent.
Deus vult A seu complacet in A. Deus vult esse. Deus vult A esse iustum seu debitum fieri.
Deus vult A esse dignum premio. Deus vult A quod A dari premium hii actus seu hec volita non se necesse influerunt. Tamen de ultimis dubium contra . Nam non stat actum esse dignum et pro ipso135, nec nunc alias dandum premium etc.
Titulus an divina voluntas sit totalis ratio cuius meriti ac demeriti creature etc. aut aliter.
De actibus divinis nichilominus, nisi ex nostris consimilia sibi attribuentes qualia in nobis experimur vel oppinamur remota omni imperfectione. Ex hoc multa, scilicet136 de velle conditionato de immutabilitate etc., que occurrent.
Si vellet propter merita esset imperfectionis, quia maneret videre Trinitas ut humana etc.
An in Deo sit aliquis talis actus quo velit determinare fieri esse dignum, scilicet perseveranter fieret aut similis de hoc † pro non. Psalmus sic dixerat.
Vide adhuc plura notabilia137.
1 protestatis — respondendo] om. om. P22 arguitur] Bredwardino haec trivium † in tabula pag 100 add. in marg. a. m. P23 aut — sterilitas] sup. lin. P14 aut] aa add. sed del. P25 deo] pro quolibet dicendo vide omnia premissa et que occurent; pro et contra add. in marg. P1;cuilibet puncto suum premisso add. in marg. sed del. P16 deservire] p. c. P17 excusationem] sup. lin. P18 ut multi sciunt] sup. lin. P19 scilicet] super † tot et tantis vias re* specialiter de hoc collatio quorum non sum dignus add. in marg. P110 primo] om. om. P211 convenientem] p. c. P112 secundo] meorum add. sed del. P113 quarto] auditorum predicte add. sed del. P114 rasuras] arsuras sed coni. P1 P2; p. c. sup. lin. P115 etc] que non valet add. in marg. P116 peccatum] Augustinus 22 Contra Faustum vel peccare est agere contra rectam rationem seu contra illud quod agendum est secundum rectam rationem. Hanc probat add. sed del. P117 aliquid] sup. lin. P118 est] iter. P219 fieri] vel add. sed del. P120 erit] sup. lin. P121 intrinsecam aut extrinsecam] sup. lin. P122 a] mortali non bene add. in marg. P2;sufficienter add. sed del. P223 describitur] p. c. P124 a posteriori] sup. lin. P1;om. om. P225 vel — debetur] sup. lin. P126 privari] privatur a. c. P127 potest] p. c. P128 obligante] nam add. sed del. P129 nam] prima conclusio add. in marg. P130 nulla] est add. P231 repugnant] et esto quod repugnarent ut habitum diligendi non totum corrumpunt sed remitterent add. in marg. P132 caritati] p. c. P133 quia — predestinationi] om. om. P234 infusa] caritatis add. sed del. P235 caritatis] per multitudinem propositionum ex se descendentium quarum finales sint pro corolariis add. in marg. sup. P136 electi] sup. lin. P1;electa P237 pro] quod a. c. P138 veniale] et si hoc adhuc Dei voluntate est et de imputatione ad penam eodem modo a Deo liberrima voluntate est add. sed del. P139 temporalis] p. c. P140 misericordia] prima conclusio add. in marg. sed del. P141 aliter] sicut diversis specie mortalibus add. in marg. P142 eternam] sup. lin. P143 sit] sup. lin. P144 huius — obligante] sup. lin. P145 et — peccatori] om. om. P246 etc] om. om. P247 eterne] sup. lin. P1;om. om. P248 ita talis immediate] sup. lin. P1;om. om. P249 seu] se P250 pro] sup. lin. P151 tali] sup. lin. P152 quis] debetur a. c. P153 ad] sup. lin. P154 eternam] vel* add. sed del. P255 obligatur] in marg. P156 temporalis] p. c. P1;ad temporalem P257 remisso] remissio P258 per falsam ymaginationem] sup. lin. P159 vel talis] debetur a. c. P160 amplius] om. om. P261 illo] ad add. P262 vel — illo] sup. lin. P163 penam] pena a. c. P164 aut] bene add. sed del. P265 inferior] infertur P266 qualicumque] sup. lin. P167 igitur] om. om. P268 bonum] primum corollarium add. in marg. P169 ex eisdem] sup. lin. P170 prescito] prescripto P271 et — venialis] sup. lin. P172 decedit] decedat P273 tenent probabiliter] tenere probantur P274 operis] otii add. sed del. P275 sententia] ill add. sed del. P276 illis] illius P277 etc] secundum corollarium add. in marg. P178 possibilis] v add. sed del. P279 si — hoc] sup. lin. P180 probatur] ex add. sed del. P281 ratione infra] sup. lin. P182 hoc] p. c. P183 monent] de mereri tertio Christi Bredwardinus et Ripa add. in marg. P184 unde] etiam add. sed del. P185 non] d add. sed del. P286 institutum] arguunt aliqui quid est mereri add. in marg. P187 certum] p. c. P188 causalitate — causalitate] activitate a. c. P189 causalitate — actus] sup. lin. P190 divine] sup. lin. P191 sequitur — actualis] om. om. P292 ipsum] esse dignum tali premio habere add. sed del. P193 absolute] sup. lin. P194 ambulaverunt] de prescito add. in marg. P195 et — regule] sup. lin. P196 velle] sup. lin. P197 et — meritorium] in marg. inf. P198 potentia] potentie P299 scilicet] eternis l add. sed del. P2100 1 — sententiarum] iter. P2101 mereri] om. om. P2102 ad — rationes] om. om. P2103 assistentia] actuatione a. c. P1104 meriti] quecumque spiritu Dei aguntur hii filii Dei si filii add. in marg. P1105 possibilis] saltem add. sed del. P1106 et — essentialis] sup. lin. P1;om. om. P2107 merita] ut add. sed del. P1108 quam] quod a. c. P1109 prior] prius a. c. P1110 aliquid fieri] sup. lin. P1111 ad actum] sup. lin. P1112 illud — imperat] sup. lin. P1113 noviter] scilicet pio add. sed del. P1114 etc] evocabilia Bredwardinus in libro Causa reprobat articuli parum errorem philosophorum add. in marg. sup. P1115 etc] sup. lin. P1116 etc] placuit * philosophorum et add. in marg. P1117 esau] concordantie de * Biblia add. in marg. P1118 ] et dicta extranea add. in marg. P1119 sydono] dabi nullus dubitat etc. quibusdam dari quibusdam * et similibus add. in marg. P1120 de — parum] om. om. P2121 presciti] prescitorum a. c. P1122 deduci] deducatur a. c. P1123 sibi] sup. lin. P2124 gratis] sup. lin. P1125 acceptare] vide adhuc * add. in marg. inf. P1126 hec] de transgressionibus et inpletionibus legis eterne meritis ac demeritis creature add. in marg. sup. P1127 censet] causet P2128 velit] sed add. sed del. P1129 cum] sup. lin. P1130 possibilitatis] quidquid sit de s add. sed del. P1131 seu] p. c. P1132 volutione] om. om. P2133 etc] hec et hiis necessaria vide add. sed del. P1134 recte] sup. lin. P1135 pro ipso] scilicet Dei a. c. P1136 scilicet] sup. lin. P1;om. om. P2137 si — notabilia] om. om. P2
