PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum divina voluntas sit cuiuslibet nostre actionis regula directiva
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 82r| |P2 132v| Utrum divina voluntas sit cuiuslibet nostre actionis regula directiva1

Triplex iuxta sententiam Apostoli voluntas Dei potest assignari. Distinguatur in principio de triplici esse actionum modi etc.2: bona, efficax, beneplacens iusti, perfecta meriti3, tunc ponitur conclusioprima de voluntate Dei efficaci4 talis: cuiuslibet quod fit et solius talis Dei voluntas est efficaciter volitiva5.

Corollarium primum6: quodlibet quod fit qualitercumque positive fit taliter fit Deo volente |P2 133r| efficaciter illud sit fieri. Patet nam sicut nulla entitas fit quin fiat dependenter a divina voluntate sit, nec aliqualiter fit quin taliter dependenter a Deo fiat.

Secundum corollarium7: non est necesse quod qualitercumque seu qualicumque modo privativo aliquid sit quod taliter fiat a divina voluntate seu quod taliter divina voluntas velit illud fieri. Patet, quia nec necesse est ut illud quod non est vel non fit, Deus velit non esse vel fieri, ut tantum fuit in prima conclusione que infra scribi.

Tertium corollarium8: quod in divina voluntate efficaci non est ponenda permissio, sed rationis obmissione contra Bullas9, nichil enim est, vel fit quin Deo sic volente fiat. Nisi diceretur in huius voluntate permissio10 respectu11 non esse eorum que Deus posset facere, si vellet que tamen permittit non esse, sed hoc non proprie dicitur permissio.

Quartum corollarium12: obmitte13 quod ad huius voluntatem nulla est, nec esse potest deformitas. Patet, quia non est possibile, quin omne quod Deus vult fieri fiat, et quod non vult fieri non fiat. Patentur hec satis.

Secunda conclusio14: voluntas divina iusti est cuiuslibet actionis nostre recte15 moralis regula moraliter directiva. Ista enim voluntas Dei est lex eterna de qua frequenter Augustinus ut alibi a Gregorio habet.

Corollarium ex prima et secunda16 quod huius legis eterne17 lex data18 temporaliter, puta lex nature, recta ratio Moysy, evangelica Christo, earum precepta et prohibitiones signa sunt. Nam ut videtur signa sunt alicuius divine voluntatis et non efficacis, igitur voluntas iusti etc.

Corollarium quod huius precepta et prohibitiones non sunt solum signa simplicis divine complacentie in iusto. Nam si precepta essent signum vel signa divine simplicis19 complacentie sequitur quod prohibitiones essent signa divine displicentie et hoc non, quia nulla talis displicentia est ponenda in Deo, quia nec respectu positivorum, nec respectu privativorum ut alibi. Item respectu cuiuslibet positivi sive in bono, sive in malo Deus habet simplicem complacentiam, ymo respectu omnis possibilis entitatis Deus necessario habet huius actum.20 Item aliquid fieri vel non fieri est impertinens, nec conforme, nec difforme, tali velle Dei simplici, nam dicitur simplex, quia de obiecto simplici. |P2 133v| Patet per simile, nam simplici notitie nullum iudicium est difforme, igitur nec velle simplici aliquod opus vel electio sunt difformis.

Corollarium quod esto quod huius sint signa simplicis divine complacentie, scilicet simplicis in se non tamen de simplici obiecto volito, unde probatur et apparenter ymaginari potest quattuor divina volita. Vult enim Deus alico debere fieri a creatura sua rationali et ipsam adhuc obligari aliqua licere †21 bona22 sibi fieri, aliqua experire fieri, ut opera conciliorum, aliqua debere non fieri, et horum sunt signa preceptum permissio concilium ut Apostolus loquitur de virginitate et matrimonio prohibitio etc. Ex quo patet Gregorium et non nullos alios non proprie loqui de divina prohibitione et permissione etc. Possent hoc multipliciter declarari obmitto gratia brevitatis. Sequitur ulterius quod quamvis omnis mala actio sit volita a Deo debere non fieri, non tamen omnis bona est volita debere fieri. Patet de permisso vel licito et de expediente fieri. Patet ulterius quod omnis mala operatio est legis eterne transgressio et omnis bona eiusdem inpletio, quin ymo causaliter omnis mala operatio, ideo mala, quia eterne legis transgressio et omnis actio bona, ideo bona, quia eiusdem inpletio23.

De mala patet24, quia si non esset lex, non esset prevaricatio Apostolus omnis autem peccatorem prevaricator in Ps. prevaricatores reputari omnis peccatores terre. Ex hiis satis patet ad quesitum affirmative. Patet etiam quod venialis culpa est eterne legis transgressio. De hoc habet alibi partem ordinatam. Sequitur tertia conclusio.

|P1 82v| De secunda conclusione

In esse nature, iusti, in esse meriti

Tertia conclusio de tertia Dei voluntate que est ad penam vel premium est talis quelibet transgressio legis eterne est ad supplicium a Deo iuste inputabilis. Et quelibet eiusdem inpletio ad premium acceptabilis, nec tamen econverso esse potest, nam tunc esset repugnantia in divinis actibus. Unde quamvis non sit repugnantia25 velle aliquid debere fieri ab aliquo et ipsum esse ad hoc obligatum, nec tamen illud velle efficaciter fieri, tamen in proposito velle aliquid esse debitum fieri. Et pro illo digne vel iuste dari supplicium est repugnantia quedam et moralitas unde in Evangelio de bono opere non volumus te lapidare etc.

|P2 134r| Corollarium: quamvis ita sit, hoc non est, quia in transgressione huius sit alica intrinseca imputabilitas aut in inpletione aliqua intrinseca dignitas ad penam vel premium. Nam hec contingunt huius actibus, scilicet imputabilitas ex conformitate vel diformitate ad divinam legem seu voluntatem secundo modo dictam. Modo in libera voluntate legislatoris maxime supremi nulli alteri obligati lege alica super transgressione sue legis obligare vel non obligare, ordinare vel non ordinare ad extrinsecam penam vel premium, quamvis non sit universaliter liberum velle A esse iustum vel iniustum, puta odire Deum etc26.

Patet etiam quod assistentia vel principiatio Spiritus Sancti non dignificat actum aliquem eterno premio ut aliqui ponunt. Hoc non ulterius deduco.

Potest inferri ulterius quod quelibet transgressio huius legis, potest quantumlibet inputari, etiam quelibet inpletio potest quantumlibet acceptari. De transgressione nam illa extrinseca circumstantia, scilicet deformitate ad legem eternam est quodammodo infinite mala. Nam diformitas ad aliquam legem finite iustam est aliqualiter mala et ad magis iustam et dignam magis et sic deinceps, igitur infinite etc. Ex alio nam huius Dei voluntas est libera ad tantum vel tantum inputare27. Patet ulterius unum alias tactum quod nulla huius transgressio est de se venialis, ymo solum ex Dei voluntate misericorditer obligante et inputante. Patet etiam responsio affirmativa ad quesitum, scilicet quod Dei voluntas huius est ordinem actionum in penam vel premium directiva. Patet satis. Etiam de penis temporalibus unde solvitur illa Esdre questio etc.

Patet etiam ex dictis vel ex eisdem deduci potest quod Deus non quemlibet actum bonum inputat actu ad premium, nec quemlibet malum ad supplicium. Patet primum de actu bono presciti quem, quamvis velit Deus esse iustum secundo modo voluntatis, non tamen vult ipsum actu28 esse dignum actu29 primo, sed bene vult ipsum esse talem quali ex gratia30 in perseverante daretur premium31. De hiis alibi. Pelagiani sperant in meritis, velud causis, et per consequens desperant † etc.

Ex hiis ad quesitum generaliter in esse, in esse iusti, in esse meriti32.

Divinam voluntatem esse actionum |P2 134v| nostrarum moraliter directivam potest intelligi dupliciter vel per modum regis efficientis gubernantis, per modum legis regulantis. Secundo modo dupliciter in esse iusti et iniusti, in esse meriti vel demeriti33.

Conclusio: quamvis cuiuslibet nostre actionis sive iuste, sive iniuste, sive meritorie, sive non, Deus sic causa generaliter productiva actum iuste cuiuslibet specialiter directiva. In collecta: „dirigat, quesumus Domine, corda nostra tue virtutis operatio” etc., et in oratione cotidiana prime: „que nos ad principium huius diei” etc., et infra dirigere gubernare etc., nisi Dominus custodierit civitatem in Ps.34.

De voluntate Dei multa tanguntur a doctoribus que forent videnda recitati aliqualiter in lectura de divina voluntate multa in Scriptura displicet Deo stulta promissio, similiter displicet Deo inpius et impietas etc., semper tibi humilium placuit deprecatio, Deus non volens iniquitatem tu es, de nolle Dei35 quotiens volui congregare filios tuos non loquitur de efficaci, ut patet.

1 directiva] secunda questio prima lex seu prima regula prima quod divina voluntas est cuiuslibet nostre actionis et omnis eius causa principaliter productiva add. in marg. sup. P12 distinguatur — etc] sup. lin. P1;om. om. P23 meriti] distinctio add. in marg. P14 efficaci] et add. sed del. P15 volitiva] conclusio add. in marg. P16 primum] corollarium add. in marg. P17 corollarium] secundum corollarium add. in marg. P18 corollarium] tertium corollarium add. in marg. P19 sed — bullas] sup. lin. P1;om. om. P210 permissio] sub lin. P111 respectu] eorum add. sed del. P112 corollarium] quartum add. in marg. P113 obmitte] sup. lin. P114 conclusio] conclusio add. in marg. P115 recte] sup. lin. P116 ex — secunda] sup. lin. P1;om. om. P217 eterne] sup. lin. P218 data] corollarium add. in marg. P119 simplicis] sup. lin. P120 actum] corollarium add. in marg. P121 ] corollarium add. in marg. P122 † — bona] sup. lin. P123 inpletio] corollarium add. in marg. P124 patet] sup. lin. P125 repugnantia] aliquid add. sed del. P126 etc] ex opere sed etc add. in marg. P127 inputare] cave de conditione de quia add. in marg. P128 actu] sup. lin. P129 actu] sup. lin. P130 ex gratia] sup. lin. P131 premium] nec propter demerita astringitur dampnare etc videatur summo premii item secundo item responsio tua ordinaria add. in marg. P132 meriti] sub lin. P133 demeriti] nota add. in marg. P134 ps] nota add. in marg. P135 de nolle dei] sup. lin. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409