PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Ex hoc quod gratuita Dei voluntas cuiuslibet bonitatis regula et principium secuuntur alica, scilicet alique morales difficultates in quolibetis possibiles tractari iuxta materiam Pelagii
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 84v| Ex hoc quod gratuita Dei voluntas cuiuslibet bonitatis regula et principium secuuntur alica, scilicet alique morales difficultates in quolibetis possibiles tractari iuxta materiam Pelagii

|P2 136v| Dubium1 an appetere honorem sit Deo placitum iustumque ac licitum. Videtur quod non, nam nec Christus sic appetiit: ego, inquit, gloriam meam non quero, sed eius qui misit me Patris.

Sed contra, quia Christus fuit magnanimus, igitur dignificavit se hominibus sibi debitis. Responderi potest quod, quamvis fuerit magnanimus, si et inquantum magnanimitas potesti dici virtus tamen illius non habuit usum, nec uti illa voluit, ymo virtute eroyca humilitatis excellentis et perfecte ut nobis humilitatis exemplariter2 demonstraret. Dicens illud: Discite a me, quia 3 mitis sum et humilis corde. Et in oratione Dominice in Ramis Palmum dicitur: „omnipotens sempiterne Deus qui humano generi ad immitandum humilitatem exemplum Salvatoris nostram |P2 137r| carnem sumere et 4 crucem subire fecisti” etc.

Hoc enim maxime indigebat genus humanum tempore adventus Christi errore Pelagii totaliter infectum, ut patet de Iudeis qui de hoc maxime reprehenduntur, scilicet de appetitu honoris, puta „primarum catedrarum in synagogis accubituum in terris salvationum in foro”.

De gentilibus non est dubium, utebantur enim tali Pelagiaco argumento seu fundamento cuius5 maior talis „honor est premium virtutis”, ut inquit Philosophus fautor in hac parte6 Pelagii et erroris complex, tunc hoc subhoc sumebant quod homo ex se potest esse virtuosus et libere virtuose operari et dignificari honere et illum appetere et sic honorem precunctis bonis moralium appetebant.

Christus vero Paulus et Augustinus ac tota Ecclesia Catholica a tempore condempnationis Pelagii opponente7 sic arguunt querentes in maiori cum Philosopho et Pelagio in8 diffinitione honoris summendo sub quod tota bonitas operum nostrorum est ex mera9 gratia Dei. Iuxta illud: fratres mei, nichil potestis facere, et illud: nemo venit ad me nisi Pater meus traxerit eum, et item cum feceritis omnia que precepta sunt vobis dicite quia servi inutiles sumus, et item Apostolus quid habet quod non accepistis quod ergo gloriaris etc.

Propter quod concludebat Apostolus quod regi seculorum invisibili et immortali soli Deo laus, honor et gloria, et ideo fratres qui gloriantur in Domino gloriantur, non enim qui seipsum commendat ille probatus est sed quem Deus commendat. Et item ut non glorietur omnis caro, sed qui gloriatur in Domino glorietur.

Ex hiis videtur sequi quod omnis appetens honorem proprium ulterius non referendo in divinum honorem, ut scilicet Deus in illo clarificetur peccat et difformiter agunt voluntati Dei, et legi eterne10 et legi evangelice et moraliter vadunt post Pelagium. Ulterius sequitur quod credentes sic esse appetendum speculative vadunt prius etc. Patet |P2 137v| ulterius quod prelati sectantes fastum mundialem et deserventem Christi humilitatem nisi aliud lateat, puta alica recta intentio extra non patet 11. Vadunt moraliter post Pelagium 12.

Patet ulterius idem de viris scolasticis querentibus honorem proprium et primitatem et excellentiam super alios. Contra quos fit tale argumentum, nam vel appetunt huius honorem pro actibus recte factis et pro studio exercito bene moraliter, et hoc non quia horum bonitas est a divina gratia et sunt hec dona Dei et sufficientia seu premia. Vel pro non rectis et tunc illis non honor, sed opprobrium, quia peccator non est dignus pane quo vescitur † impii. Eodem modo de prelatis, quia vel debetur eis gradus pro virtuosa dispositione mentis fide et vita et hoc ut prius soli Deo attribuenda et sufficiens premium sui vel pro sapientia mundi que inimica est Deo et hoc non, ut patuit de primis prelatis prime, capitulo primo 13.

Patet ulterius de religiosis qui bonis temporalibus ad vitam tamen in parte14 necessariis sapiente divitias et paupertates etc15 renuntiaverunt, quod si honores appetant qui nec in parte, nec in toto vite humane sunt necessarii appetant repugnanter sue professioni vadunt post Pelagium, sed nec ista, nec illi quamvis appareant, patet de beato Thoma Cantuarensis16, ne vadunt prius Pelagium.

Quod appetitus honorum non sit licitus arguitur sic: actus in quem potest voluntas humana ex puris naturalibus absque speciali auxilio17 etc., non est rectus. Sic est de appetitu honorum, experientia patet.

|P1 85r| Contra heresim pelagianam qua totus mundus inficitur eundo post18 apparentem insistendum per Scripturam19 cum duabus Altissiodorensis tabulis, Gregorio, Bredwardin.

Ex necessitate divini auxilii rationali creature ad recte operari quam posuit Christus, Paulus, Augustinus, Ecclesia, non solum sequitur, ut tactum est, honores non esse appetendos, ymo sequitur appetitum honoris proprii ac commodi esse actus iniustos nisi ulterius ille honor vel commodum in Deum actu, vel |P2 138r| habitu referatur20. Ulterius sequitur quod fuga peccati timore pene eterne et non amore iustitie divine iniusta est iuxta illud oderunt peccare mali formidine pene, oderunt peccare boni21 virtute amoris. Anselmus: „mallem purus etc”.

Ulterius quod dilectio Dei propter beneficium, vel Dei, quia beneficus creature22, est iniusta illi creature. Patet in lectura Clivinton.

Ulterius quod operari bene propter concupiscentiam premii modo quo videtur dicere Psalmista: dilexi legem tuam propter retributionem, non est iuste operari autem velle, nisi, ut alibi declaratur retributio sit quedam iustitia.

Ex hiis omnibus patet quod multi credentes meritorie operatio iniuste et viciose operantur.

Ex hiis etiam patet quod sustinens martirium aut agens quemcumque actum quantumcumque excellentem spe adipiscendi regnum Dei ut est bonum delectabile vel commodi aut fugiendi gehennam modo conformi viciose agit.

Item sequitur quod talia quantumcumque ardua solum facta affirmatione 23 iusti et honore divini finaliter iuste ac recte facta censenda sunt.

Ex quo ulterius patet quod cum sic velle et agere, sit nobis impossibile ex nobis, ymo solum ex Dei bonitate gratuita ad hoc gratuite specialiter nos movente ex nobis non est quod virtuose agimus.

Ex hoc ulterius patet quod si aliquis sciret Deo fore beneplacitum ut ipse eternaliter dampnaretur seu potius affligeretur, hoc utique ipse velle deberet et vellet, si sua voluntas foret mota affectione iusti et ad hoc a Deo specialiter merita.

Ex hoc ulterius patet quod cum pauci sint taliter affecti hoc unicuiusque ex propriissima propria docente sequitur quod pauci hominum sunt in via salutis dicente Salvatore multi sunt vocati etc., et iterum arta est 24 via.

Ex quo ulterius patet quod homines non experiti25 se habere affectionem sic compositam et directam multum debent esse humiles et timidi26 erga |P2 138v| Deum. Et qui experiuntur huius Deo debeant regratiari et orare ne perderent et timere. Et sic nullus foret superbus, nisi qui cum superbo27 Pelagio creat actum carentem circumstantia ultimi finis fore rectum.

Ex dictis supra ulterius patet quod 28 perfecte affectus29 affectione iusti non timeret, nisi divinam offensam, penam vero nullam, ymo supposita culpa deberet illi penam debitam, sibi debere infligi stante imputabilitate, quia aliter aliquid remaneret inordinatum et iniustum. Et hoc intelligit Boethius cum inquit: „peccatores melius esse cum30 puniuntur”.

Ex materia de necessitate divini auxilium ad bene agere sequitur necessitas increate lucis ad recte iudicare ex qua alica unum est quod data quacumque hominum viatorum31 multitudine excluso Christo. Sicut32 possibile est illam non recte vivere ac post Pelagium moraliter ire, ita possibile est non recte credere ac post Pelagium intellectualiter et speculative ire, et hoc videtur possibile per potentiam creatam et libertatem arbitrii vel dyaboli nisi fiat proventus etc 33.

Sed quod nulla sit multitudo recte credens non videtur possibile per potentiam creatam, nam scilicet una pars multitudinis ex libertate discrederet alia a Deo moto recte34 crederet, sicut oravit fieri Christus: ego oravi pro te, Petre etc.

Possibile tamen hoc videtur per potentiam increatam videlicet nullam esse multitudinem recte credentem, nam Deus cuicumque auxiliatur libere auxiliatur, sicut omne quod conservat libere conservat.

Nec videretur hoc inconveniens, quia Deus adhuc modo auxiliandum non est obligatus plusquam ad alia futura contingentia. Nec valet quod huius creatura destituta necessario erraret, quia sic erraverunt Tyri et Sydonii. Et maxime si in penam sequele moralis Pelagii. Hoc auxilium subtraheretur, ut habetur de illis philosophis Rom. 1: qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt etc.

Utrum omnis vadens post Pelagium moraliter vadat speculative et econtra quis plus errat in via Dei vel moralis vel speculativus.

Utrum plus peccet vadens, post peccet vadens utroque modo habens conscientiam erroneam etc. vel se difformans recte.

Utrum plus peccet gloriatus de recte factis vel de peccatis.

1 dubium] in marg. P12 exemplariter] p. c. P13 quia] hu add. sed del. P14 et] currere add. sed del. P25 cuius] huius a. c. P16 parte] sup. lin. P17 opponente] sup. lin. P18 in] de a. c. P19 mera] lac. P210 et legi eterne] sup. lin. P111 patet] peccant add. sed del. P112 Pelagium] corollaria moralia add. in marg. P113 primo] huius dona obligant ad humilitatem ostendit Gregorius: tanto ergo esse humilior atque ad etc. add. in marg. P114 in parte] sup. lin. P115 sapiente — etc] sup. lin. P116 patet — cantuarensis] sup. lin. P117 absque speciali auxilio] sup. lin. P118 eundo post] sup. lin. P119 per scripturam] sup. lin. P120 actu — referatur] sup. lin. P121 boni] p. c. P122 creature] sup. lin. P123 affirmatione] Dei add. sed del. P224 est] va add. sed del. P225 experiti] experientes a. c. P126 timidi] p. c. P127 superbo] sup. lin. P128 quod] perfectas add. sed del. P229 affectus] om. om. P230 cum] non P231 viatorum] sup. lin. P132 sicut] sup. lin. P133 etc] de ecclesiam posse errare add. in marg. P134 recte] p. c. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409