PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC

|P1 85v| |P2 138v| Qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua. Et similia collige.

Bernardus in sermone de Ascensione Domini1: errorem Pelagii videtur fuisse ab exordio creature. |P2 139r| Patet de errore primi angeli 2 qui in suis naturalibus gloriatus superbiat. Ab hac errore Adam non immunis extitit. Cayin quoque divine gratie manifestus inpugnator extitit dicens: maior est iniquitas mea etc. Et etiam invidendo fratri suo de divina gratia, et illa que voluerunt contruere turim Babel. Et Esau et siqui alii in Antiquo Testamento ut ex versibus Biblie etc.

Eritque semper error iste quamdiu durabit in humano libertas contingentie donec Deus erit omnia in omnibus et adhuc tunc manebit, quamvis non libere in dampnatis iuxta illud superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Completus3 et finalis et excellens Pelagianus erit Antichristus qui extolletur supra omne illud quod est Deus quem Dominus Ihesus interficiet spiritu oris 4 sui.

Ad oppositum Pelagiane superbie que maxime est ex confidentia meritorum, scilicet humilitatem5 debet movere maxime incertitudo divine gratuite bonitatis que apparuit in latrone bono etc. In publicano phisco6 et peccatore unde ponitur ibidem quod descendit iustificatus etc., et alibi publicani et peccatores etc., et meretrices etc., precedent confidentes de sua iustitia in regno Dei. Unde in sola divina gratuita bonitate confidendum, unde illa diffinitio spei a Magistro7 qua dicitur quod „est certa expectatio” etc8. exponenda.

Et inde timere debet omnis creatura rationalis quantumcumque secundum presentem iustitiam Deo grata, ne per superbiam elevetur que etiam ex bono oritur, ut frequenter in suis orationibus finalibus librorum actor De causa Dei proloquitur 9.

Mirandum est insuper qualiter post tam solempnem condempnationem Pelagii ab Ecclesia post Christi doctrinam et Apostoli et Augustini, ac post duos tales tubicines, ut est Dominus Cantuariensis et Magister Gregorius. Ecclesia audet apparere non post Pelagium moraliter, et adhuc magis mirandum quomodo post premissa aliqua speculative audent assentire aut opinari aliquid conforme tali errori. 10

An error Pelagii gravior errore |P2 139v| Arrii ubi considerandum difficultas iudicii de gravitate peccatorum. Primo, nam forte omne peccatum est infinite gravitatis et imputabilitatis, nisi ex divina voluntate misericorditer imputante que non est nobis nota ex nobis apparentibus 11 unde que 12 pena cui peccato debetur est divinii iudicii non humanam, ut alibi de veniali et mortali.

Tamen ex circumstantiis posset dici error Pelagii magis infectivus, nam pene totus mundus vadit post Pelagium, et ideo si pena Arrii est intelligenda13, secundum Augustinum14, pariter, Pelagii maior.

Unde hic error est illa malignitas de qua Iohannes ait quod totus mundus in maligno positus est et iterum stultorum infinitus est numerus.

De primo angelo15 notum est quod16 fuit Pelagianus, nam17 presumpsit de suis naturalibus et per illa se posse attingere suam ultimam perfectionem voluit, unde ait ascendam etc., et similis ero altissimo. Modo huius vadunt18 volentes propriis viribus dominari et quibus ut inquit Bernardus19 „libido dominandum dominatur” et hoc moraliter 20.

Speculative vero post vadunt dicentes absque Christi gratia fuisse aut esse aliquod iustum dominium unde sicut nec aliquod dominium potuit aut potest iuste exerceri sine gratia Christi auxiliante, ita nec esse unde Christus omnibus iustis dominiis dominium meruit et auxilium ad exercendum sicut etiam21 gratiam ad iuste vivendum etc 22.

De Adam patet ex illo verbo dyaboli quacumque hora ex hoc ligno unde voluit habere scientiam huius23 et non per divinam gratiam, ut patet. Modo huius omnis philosophi et quecumque per humanam inquisitionem putant se posse cognoscere que ad dominia iusta et24 ad moralem 25 vitam pertinent absque Evangelio et interna inspiratione ad credendum 26 eidem. Deductio horum ulterior satis patet. Reliqua horum in fine huius sisterni 27.

1 bernardus — domini] in marg. P1;om. om. P2;initium omnis peccati superbia add. sup. lin. P1;om. om. P22 angeli] invidia dyaboli mors add. sup. lin. P1;om. om. P23 completus] p. c. P1;completurus P24 oris] suo add. sed del. P25 scilicet humilitatem] sup. lin. P16 phisco] sup. lin. P17 a magistro] sup. lin. P18 etc] sup. lin. P19 proloquitur] nam talia habent annexum contritis non habitualis superbia docet add. in marg. P1;superbia add. sed del. P1;experientia de Pelagianis add. in marg. P110 errori.] contra hec ratio tacta fuit supra contra prelatos add. in marg. P111 apparentibus] o altitudo add. sup. lin. P112 que] iudicia Dei add. sup. lin. P113 intelligenda] intelligendi P114 secundum augustinum] sup. lin. P115 angelo] articulo P216 quod] iter. sup. lin. P117 quod — nam] sup. lin. P118 vadunt] iter. P119 bernardus] sup. lin. P120 moraliter] et sic iste error omnem creaturam infecit et omnem possibilem posset add. in marg. P121 etiam] sup. lin. P122 etc] de dominio dicendum et aliorum iustorum add. in marg. P123 huius] sup. lin. P124 ad — et] sup. lin. P125 moralem] viam add. sed del. P226 credendum] eundem add. sed del. P227 sisterni] nam studuerunt concilia ecclesie sicut legem iustitiam add. in marg. P1


Conspectus siglorum:

P1 = Paris, BnF lat. 16408
P2 = Paris, BnF lat. 16409