PDF TEI XML Stephanus Galdeti — Utrum per ea que filius Dei passus est aut egit in carne aliquid meruit de condigno
work in progress — Edited by: Florina Hariga — Project NOTA-ERC
|P1 102r| |P2 164v| Utrum 1 per ea que filius Dei passus est aut egit in carne aliquid meruit de condigno 2
Prima conclusio, que est Sententiarum in 3, distinctione 18, capitulo, est talis: Dei filius, Dominus Ihesus, non plus 3 meruit per ea que passus est aut egit in carne quam meruit a principio4 sue conceptionis instanti. Ad istam conclusionem adducit Magiser dicens ad propositum: |P2 165r| „non plus sibi5 meruit Christus per crucis patibulum quam a conceptione per gratiam virtutum”. Et infra: „profecit Christus quantum ad meritorum numerum, plura enim habuit merita in passione quam a conceptione, sed maioris virtutis non extiterunt plura in merendo quam antea extiterant pauciora”.
Ex hac conclusione sequitur quod Christus meruit sibi inpassibilitatis corporis ac reliquas dotes corporis quas post resurrectione habuit 6 meruit finalem7 ab initio sue conceptionis. Quoad primam partem patet per eundem capitulo primo dicens: „meruit sibi impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait : Christus factus est obediens usque ad mortem propter quod et etc”. Et subdit: „humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, et exaltatio premium humilitatis”, sed quod non solum patet in secundo capitulo: „meruit enim a conceptione gloriam 8 inpassibilitatis9, sed per quid per obedientiam et voluntatem perfectam, quam tunc non primo habuit cum pati cepit aut mori, sed supple ab instanti sue conceptionis”.
Sequitur etiam secundo quod huius dotes et exaltationem seu manifestationem sui nominis de quibus supra loquitor Christus habere potuit absque merito10 saltem passionis, patet ex conclusione et hoc concedit in quarto capitulo dicens primo querendo: „An Christus hec sine merito habere potuit, sane 11 inquit dici potest, quia humanam naturam ita gloriosam sucipere potuit, sicut in resurrectione extitit nomenque suum aliter hominibus manifestare potuit”. Et post pauca: „potuit hec assequi sine merito passionis, quia per passionem sibi nichil accrevit quod ante non habuit per virtutes 12”.
Confirmatur 13 de dotibus, nam ille fuissent et redundassent in corpus14 secute naturaliter ad essentialem beatitudinem ab initio conceptionis nisi divina dispersatione fuissent miraculose suspense etc., ut dicunt doctores propter quod dicit quod non proprie meruit illas, sicut nec essentialem beatitudinem, sed amotionem impedimenti 15.
Quomodo intelligitur illud propter quod16 dedit illi nomen quod est super omne nomen dicit quod hoc dicitur secundum illum tropum in Scriptura |P2 165v| creberimum quo dicitur res fieri quando innotescit quod enim ante resurrectionem ignotum erat post in evidenti positum est, ut hoc scirent homines et demones. Adverte quomodo factum est, ut homo esset Deus in senso composito 17.
Si tantum meruit ab inicio etc. etc. non voluit dicit , ut daret perfecte obedientie et humilitatis18 exemplum, ut satis patet in collecta Dominice in Ramis Palmarum, et dicit quod ex his que passus dedicit seu potius docuit obedientiam.
|P1 102v| Secunda conclusio que est in tertia parte conclusione 19, articulo tertio, in responsione19 et |P2 166r| in tertio super distinctione 18.
In conclusione prima de ista materia et est conclusio talis quod Christus per nulla que passus est aut egit in carne sibi essentialem beatitudinem meruit, nec de congruo, nec condigno20, unde adducens contra premissam conclusionem instantiam quod nobilius est aliquid habere per meritum quam sine merito respondet. Respondet quod verum est nisi illud sit tale quod eius carentia magis premeditaret dignitati Christi21 quam per meritum habere acresceret 22. Et respondendo dicit quod verum est de eo quod per meritum potest haberi, huiusmodi autem beatitudinem in Christo nullus actus bonus tempore, ymo nec natura precessit, ut declarat infra.
Sequitur 23 statim ex ista conclusione clare quod Christus quoad aliquid24 varie et diversimode beatus extitit ab aliis beatis. Patet nam in aliis beatis beatitudo seu beatifica fruitio est premium et non meritum, in Christo vero econverso eius beatitudo non fuit premium25, sed fuit meritum. Quod26 non premium, patet ex conclusione.
Quod 27 fuerit meritum finaliter28 expresse ponit ubi supra cuius ratio potest assignari, nam sicut in quolibet iusto viatore omnis bone volutiones meritorie procedunt a dilectione Dei super omnia, sicut volutio eorum que sunt ad finem a volutione finis, sic in Christo a sua fruitione de Deo relique volutiones sue processerunt, et per consequens, si ille fuerunt meritorie et ista 29. assignat aliam causam, quia non videtur ratio quare talis actus positionis superioris non possit a Deo acceptari ad premium et si non pro se tamen pro aliis et si sic non videtur quin possit poni meritorius. Et tunc discutandum est de esse in trio.
Infert ulterius iste doctor et sic pro secundo corollario quod non claudit contradictionem sic esse de aliis beatis*, puta de Michaele et Petro30 quamvis non sic sit de facto, quia sunt totaliter secundum totum suum subiectum et secundum omnem* positionem extra statum merendi 31.
Sed † dubium utrum talis actus beatificus in Christo sive fruitio in se respectu verbi sit meritorius vel ut tendunt in relucentia in verbo, puta Matrem et aliquos electos dicit quod utroque modo.
Dubitat utrum potuit esse meritorius primo instanti. Dicit hoc esse vel fuisse possibile propter habuisse omnia merita*, sed in hoc supponit creaturam posse agere in instanti, puta volutionem, sed quidquid sic de hoc sufficit dicere cum quod ab instanti potuit, ymo fuit meritum etc.
Dubitat an meruit beatitudinem, ut supra tactum est. Dicit quod non, quia illa fruitio circa finem32 natura precessit omnem actum bonum quin* habere potuit circa ordinata in finem visa in verbo, ideo non potuit esse premium illorum, nec sui ipsius, quia tunc nulla esset dicere nisi quod habuit fruitionem, quia habuit fruitionem. Deus ergo liberaliter illam sibi dedit.
Et istud non est mirum quod non est laus nobis, si per merita habemus gloriam cum non33 sint nisi quedam Dei dona. Vide* poeta: „nil Deus in nobis” etc. Item omnia bona opera in nobis operatus es, Domine, dicit et quid habes* quod non accepisti? Quod ergo gloriaris etc.
|P1 103r| Tertia 34 conclusio sit hec: Christus per ea que passus est aut egit in carne non solum per modum oblati pretii, sed per modum operis meritorii illa que nobis meruit de condigno. Hanc pono cum uno doctore Parisiensi contra unum doctorem alterius studii, scilicet |P2 166v| Magistrum qui oppositam ponit 35. Et est conclusio Magistri , quia de hac materia in antiquis non habui tempus investigandi. Pro probatione michi deberet sufficeret sua actoritates, nam probationes sue multiplices sunt et subtiles, sed pro nunc tantum adduco in sententia. Nam ad modum loquendi suum quodlibet huius operarii 36 habuit circumstantiam non solum infinite bonam in se, sed infinite augentem bonitatem et inputabilitatem actus sed personam filii Dei, a qua tanquam a merente huius37, que non solum fuit principium efficiens huius operis quamvis enim alii actus etc.38 effective generaliter vel specialiter influendo, sicut ipse et alie divine persone sunt principium in omni actu, ymo tanquam merens merito creato humanitatis Christi unde et patiebatur et diligebat et orabat et vigilabat etc. Non declaro gratia brevitatis et inde frequenter hoc confitetur Scriptura dignus est agnus qui occisus. Accipere librum et similia investiga.
Sequitur corollarie ut ipsemet infert quod licet persona Christi ex proprio valore operata fuerit secundum naturam assumptam tamen hoc fuit ex gratuita eterna Dei electione ex qua predestinatum fuit, ut humanitas illa verbo Dei personaliter uniretur et secundum illam operaretur. Unde in libro De predestinatione sanctorum ex gratia Dei est ista nature humane tanta et tam excelsa subvectio, ut quo attoleretur altius non haberet. Et etiam adhuc est39 aliud commune dictum in rebus per tempus arcis summa gratia fuit, ut natura humana uniretur verbo in unitate suppositi etc.
Sequitur 40 secundo quod condignitas huiusmodi41 meriti et divina gratuita bonitas 42 respectu eiusdem meriti non repugnant. Patet ex precedenti corollario et ex multis dictis dicens: iusti43 gratuitatis 44 in sanguine ipsius pacem habemus ad Deum, et item ad Eph. 1: predestinavit45 nos in adoptionem filiorum per Ihesum Christum in id ipsum secundum propositum voluntatis sue in laudem glorie gratie sue, qua gratificavit |P2 167r| nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem in sanguine ipsius 46. Ubi patet non obstante condignitate47 Christi meriti triplex gratia Dei, scilicet qua48 gratis eternaliter proposuit aliquorum misereri. Secunda qua voluit verbum tamen in humanitate suppositare operarii. Tertia qua voluit talem operarii nobis applicari in redemptionem satisfactionem et meritum.
Ex quibus apparet contra quod sicut 49 ipse concedit Christum satisfecisse condigne per modum oblati pretii et tamen Deum gratissime nos reconciliasse etc., sic etiam de mereri dici potest, nam etiam condigna acquisitio vel redemptio indultorum liberrime videntur obviare.
Sequitur quod Christum meruisse de condigno et ex divina gratia non repugnant, sicut nec condignum premium 50.
|P1 103v| Fundantur argumenta pro et contra in illis actoritatibus voca operarios et redde illis mercedem dignus est mercenarius etc. Et item none denario divino convenisti mecum, igitur multo magis pastor principalis ut alibi.
Ad oppositum, quia dicitur quod non sunt condigne passiones huius temporis loquitur generaliter, et etiam eadem causa manet in Christo propter temporalitatem 51 et eternitatem, etiam aliqui sancti maiora videntur passi fuisse 52.
Excusa te propter tuam ignorantiam et mentis obscuritatem suam excellentiam et gradus actoritatem tantam asistentiam et cetus nobilitatem.
Nichil dicet contra fidem catholicam, contra bonos mores, favens articulis condempnatis.
Aliter 53 dum considero vestram excellentiam et gradus actoritatis meam subiacentiam et mentis obtusitatem tantam asistentiam et cetus nobilitatem dubii latentiam et eius profunditatem non mirum, scilicet proposito dubio54 habeam55 metum et timiditatem.
Confideo tamen primo de Dei adiutorio, vestro directorio, magistrorum correctorio, audientium suppositorio.
Protestatione quarti premissa etc.
Proponitur questio quod sit |P2 167v| mercenatus per ea que patitur aut agit in carne etc., igitur consequentia nota, per locum A maiori, quia minus etc. per parabolam Salvatoris Ioh. 1056. Et antecedens patet per aliam parabolam dignus est mercenarius Luc. 1057.
Ad oppositum non sunt condigne passiones Rom. 858 huius temporis, igitur nec Christi. Antecedens est . Consequentia 59 patet logice, quia proponitur negatio, et etiam theologice per II Cor. 460 alibi dandi causam antecedentis que habet locum in Christo. De temporali et eterno.
Contra secundam conclusionem probatur quod Christus ex sua passione aliquid sibi meruit de premio essentiali, quia per meritum passum Christus, ut hoc vidit in verbo eternali se obedisse, Patris preceptum inplevisse, in Deum per fervorem fruitionis magis elevatum, inde nomen filii Dei sibi promeruisse adoptaret ampliorem gratie, igitur probandum verum.
Antecedens quoad primum patet, quia ante non vidit hoc infallibiliter et necessario, sed contingenter ex libero arbitrio tam Dei quam Christi morientis libere, quia oblatus est, quia voluit. Quoad secundum, quia absque deloti corporis atque tristitia toto mentis conatu in Deum se percepit elevari, cum scilicet elevata est magnificentia eius super omnis celos etc. In Ps.
Quoad tertium, quia vidit se in verbo fore filium et heredem universorum, quia Christum61 secundum humanitatem Deus constituit heredem universorum Hebr. 1.
Consequentia probatur, quia in visione et fruitione deitatis beatitudo essentialis consistit, sed quod de condigno et etc. Non est econtra.
|P1 104r| Utrum 62 per ea que Christus passus est aut 63 egit in carne aliquid meruit de condigno
Prima conclusio64 que est sit hec: Christus non plus meruit sibi65 per ea que passus est etc. quam meruit a primo sue conceptionis instanti. Tertio Sententiarum, distinctione 18, capitulo 1.
Probatur 66 actoritate dicentis ad propositum: non plus meruit Christus sibi per crucis patibulum quam a conceptione per gratiam virtutum. Et infra: Christus profecit quoad meritorium minus, plura enim huic merita in passione quam a67 conceptione sed maiorum virtutum non extiterunt |P2 168r| plura in merendo quam antea extiterant pauciora. Ex his patet conclusio.
Ex hiis sequitur primo 68 quod Christus meruit inpassibilitatem ac reliquas dotes corporis quas habuit post resurrectionem a primo sue conceptionis instanti. Patet ex conclusione, et 2 capitulo hoc ponit dicens: „meruit enim a conceptione gloriam inpassibilitatis, sed per quid per obedientiam et voluntatem perfectam quam tunc non primo habuit cum pati cepit aut mori”, sed supple a primo sue conceptionis instanti.
Sequitur secundo 69 quod huiusmodi dotes Christus habere potuit absque sue merito passionis. Patet ex predictis et 4 capitulo hec dicit: „dicens potuit hec assequi sine merito passum, quia per passionem sibi nichil accrevit quod ante non habuit per virtutes”.
Secunda conclusio70 que est in tertia parte questione 19, articulo 3 et in tertio, distinctione71 18, questione prima: “Christus per ea que passus est aut egit in carne suam beatitudinem essentialem non meruit nec de congruo, nec condigno”.
Unde respondendo 72 ad illam obiectionem qua obicitur quod melius est habere aliquid cum merito quam sine merito respondet quod verum est nisi illud sit tale quod eius carentia magis derogaret dignitati Christi quam per habere per meritum eidem accresceret. respondet quod verum est si illud sit per meritum tali possibile sic non est, est hic eo quod in Christo huiusmodi beatitudinem nullus actus bonus73 in eo processit tempore vel natura, ymo ipsa fuit radix omnis atributus in eo. Ex responsione cum sua probatione.
Infertur tale corollarium74 quod beatitudo essentialis in Christo non fuit premium, sed potius meritum et hoc ipse ponit modicum ante in eadem questione patet sequi. Et ratio potest assignari, nam sicut in aliis iustis a dilectione finis meritoria etc.
Infert 75 ipse ulterius quod sic fieri aut esse in aliis beatis76 non claudit repugnantiam, puta in Michaele vel Petro non tamen sic est ut dicit, quia sunt totaliter secundum totum suum subiectum extra |P2 168v| statum merendi 77.
|P1 104v| Tertia conclusio est cuiusdam doctoris Parisiensis quam pono78 contra quemdam alterius studii que talis est per ea que Christus passus est aut egit in carne non solum per modum oblati pretii sed per modum operis meritorii illa que Christus meruit de condigno 79.
Probatio sua stat in hoc nam quodlibet huiusmodi operari habuit circumstantiam non solum infinite bonam, ymo infinite bonificantem, dignificantem80 et infinite augentem bonitatem et inpassibilitatem actus. Nam quodlibet tale fuit a persona Filii non solum agente, ymo ut merente per illud igitur de Trinitate, de Filio, create est81.
Infert corollarie 82 quod licet persona Christi ex proprio valore operata fuerit secundum naturam assumptam ac meruerit. Hoc tamen fuit ex gratuita Dei eterna electione ex qua predestinatum fuit, ut humanitas illa verbo Dei personaliter uniretur. Et secundum illam operaretur ipsum verbum, unde in libro De predestinatione sanctorum: „ex gratia Dei est ista humane nature tanta et tam excelsa subventio, ut quo attolleretur altius non haberet”. In rebus per tempus ortis.
Secundo infertur quod nulla est repugnantia Christum condigne meruisse et tamen ex divina gratia seu ex Dei grata eterna electione. Patet ex dictis unde hoc frequenter conbinat dicendo: nos iustificatos gratis et tamen in sanguine ipsius etc. Patet etiam ista possibilitas ex positione adverse partis, nam sicut cum oblatione condigni pretii pro nobis stat per ipsos divina gratuita eterna electio, ita in proposito.
Ex his ad quesitum.
Ad rationes in oppositum que fuerunt. Prima, pro conclusione talis ‘mercenarius per ea que patitur aut agit in carne meretur de condigno, igitur principalis pastor’ etc. Antecedens Luc. 10: dignus est mercenarius etc. Consequentia per locum a minori et per parabolam Ioh. 10: ego sum pastor animam83, mercenarius autem etc.
Ad oppositum 84 Rom. 8 |P2 169r| non sunt digne passum, igitur nec Christi. Consequentia patet logice propter negationem et etiam propter id quod innuit II Cor. 4: quod enim in presenti tribulationis momentaneum etc. Videtur enim inproportionalitas, temporalitas eternitati etiam in Christo.
Reverendes patres dum considero: vestram excellentiam et gradus actoritatem, meam subiacentiam et mentis obscuritatem tantam asistentiam et cetus nobilitatem dubii latentiam et eius profunditatem non mirum si habeam metum et timiditatem.
Confidens tamen de: Dei adiutorio speciali, vestro directorio paternali, vestro corectorio magistrali, patrum auditorio fraternali, utar responsio taliquali.
Premittendo 85 quod non dicam aliquid contra: sanctam86 fidem catholicam, ecclesiam veridicam87, rectam vitam politicam, sententiam88 iuridicam.
1 Utrum] solum pone que per actoritatem potuerunt probari add. in marg. sup. P12 condigno] surgens secutus est eum add. sed del. P13 plus] nec plura add. sed del. P14 principio] sup. lin. P15 sibi] in marg. P16 habuit] non solum per obedentiam usque ad mortem, sed etiam add. sed del. P17 meruit finalem] sup. lin. P18 gloriam] humilitatis add. sed del. P19 inpassibilitatis] p. c. sup. lin. P110 merito] sup. lin. P111 sane] vacat add. in marg. P112 virtutes] hic hinis prime conclusionis add. in marg. P113 Confirmatur] hic finis prime conclusionis add. in marg. P114 et — corpus] sup. lin. P115 impedimenti] nota add. in marg. P116 propter quod] sup. lin. P117 composito] nota add. in marg. P118 humilitatis] humilitis P119 in responsione] sup. lin. P120 nec condigno] sup. lin. P121 dignitati christi] sup. lin. P122 acresceret] dignitati add. sed del. P1; sup. lin. P123 Sequitur] ex probatione Scoti infra quod non fuit premium sed meritum add. in marg. P124 quoad aliquid] sup. lin. P125 premium] p. c. P126 quod] p. c. P127 Quod] absque pluri add. in marg. P128 finaliter] sup. lin. P129 ista] abrevia hec ut tradidisti add. in marg. P130 et petro] sup. lin. P131 merendi] finis conclusionis add. in marg. P132 circa finem] sup. lin. P133 non] sup. lin. P134 Tertia] magis ponit ad excellentiam dignitatis meriti Christi et est Parisiensis quamvis non de antiquis add. in marg. sup. P135 ponit] abrevia hec add. in marg. P136 operarii] probatio add. in marg. P137 a — huius] sup. lin. P138 quamvis — etc] sup. lin. P139 est] p. c. P140 Sequitur] infra add. in marg. P141 huiusmodi] sup. lin. P142 bonitas] contra Bredwardinum qui ponit quod esto quod fuisset infinitum etc. add. sup. lin. P143 iusti] p. c. P144 gratuitatis] per gratiam ipsius add. sed del. P145 predestinavit] predestiavit coni. P146 ipsius] vacant multa add. in marg. P147 condignitate] dignitate a. c. P148 qua] sup. lin. P149 sicut] ap add. sed del. P150 premium] et sic non valet ratio quia ex gratia Dei add. in marg. P1;et per consequens contra Bredwardinum scr. sed del. P151 temporalitatem] pr add. sed del. P152 fuisse] pro add. sed del. P153 Aliter] nota allegandi dedit illi nomen de Lira Hebr. add. in marg. P154 proposito dubio] in marg. P155 habeam] p. c. P156 ioh 10] sup. lin. P157 luc 10] p. c. P158 rom 8] sup. lin. P159 Consequentia] quod enim in presenti tribulationis momentaneum et leve etc. add. in marg. P160 ii cor 4] sup. lin. P161 christum] sup. lin. P162 Utrum] questio add. in marg. P163 aut] gessit add. sed del. P164 prima conclusio] iter. in marg. P165 sibi] sup. lin. P166 Probatur] probatio add. in marg. P167 a] p. c. P168 primo] corollarium add. in marg. P169 secundo] corollarium add. in marg. P170 secunda conclusio] iter. in marg. P171 distinctione] p. c. P172 respondendo] probatio add. in marg. P173 bonus] sup. lin. P174 corollarium] iter. in marg. P175 Infert] corollarium add. in marg. P176 beatis] sup. lin. P1;viatoribus a. c. P177 merendi] pro et contra excusationes protestationes add. in marg. inf. P178 quam pono] sup. lin. P179 condigno] opus operans opus operatus oblatio res oblata add. sed del. P180 dignificantem] sup. lin. P181 create est] sup. lin. P1;de Spiritus Sancto add. sed del. P182 corollarie] 4 add. in marg. P183 animam] sup. lin. P184 oppositum] 4 add. in marg. P185 Premittendo] tibi quattuor add. in marg. P186 sanctam] sup. lin. P187 veridicam] sup. lin. P1;salvificam a. c. P188 sententiam] censuram a. c. P1
